Nervus femoralis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Nervus femoralis
Nervus femoralis
Cursus nervi femorali (flave).

Nervus femoralis (TA: 14.2.07.020) est simul nervus maximus victus regionis femoralis et ramus maximus plexus lumbalis. Plerique musculorum femoralium nervo femorali innervantur. In lacuna musculorum una cum arteria venaque eiusdem nominis inter musculum psoas maiorem et musculum iliacum transit.

Cursus nervi femoralis[recensere | fontem recensere]

Ex plexu lumbali (radicibus L2-L4) nervus femoralis sub lacunam vasorum ligamento inguinali Vesaliensi formatam iacet, una cum arteria et vena femorali, ordine ab interiore latere extrorsum: vena - arteria - nervus[1]. Iam ante ligamentum inguinale rami musculares nervi parvi ad musculum pectineum et iliopsoas deserunt. Mox post lacunam vasorum primum rami musculares extensorum femoris, deinde nervi cutanei in cutem femoris anterior, partium dodrantis distalis, ab nervo abeunt. Postquam nervus in nervum saphenum transit.

Cursi nervi sapheni[recensere | fontem recensere]

Nervus saphenus in canalem adductorium sub membranam vasto-adductoriam ducit, eadem statim perfodiens, inter musculos sartorium gracilemque currens, postremo cutem lateris medialis cruris pedisque perveniens.

Musculi innervati[recensere | fontem recensere]

Investigatio[recensere | fontem recensere]

Superextensione pedis extensi aegroti iacentis nervus extenditur. Cum compressione radicum L3 et L4 dolor prompte producitur. Nonnumquam hic effectus signum Lasèguense inversum positivum dicitur.

Mala nervi femoralis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Memento "INVANE" sive "IVAN".
  2. Nefiss M., Tebourbi A., Ben Maatoug A., Bouzidi R. (2018). "Femoral nerve paralysis complicating a post-traumatic iliopsoas haematoma". BMJ Case Rep: pii: bcr-2017-220446 
  3. Lefevre N., Bohu Y., Klouche S., Chemla N., Herman S. (2015). "Complete paralysis of the quadriceps secondary to post-traumatic iliopsoas hematoma: a systematic review". European Journal of Orthopedic Surgery Traumatology 25 (1): 39-43 

Nexus interni

stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!