Morphinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Morphinum.

Morphinum (Nomen Nonproprietarium Internationale) (sub paene centum nominibus mercatoriis venumdatum) est medicamentum analgesicum opioideum, principalis chemica in opio. Habetur in medicina clinicali res sine qua non analgesicorum. Sicut alia opioidea, inter quae oxycodonum, hydromorphonum, et diacetylmorphine (heroinum), morphinum in systemate nervoso centrali ad mitigandum dolorem recte agitur.

Morphinum.
Fructus papaveris nuper rasus laticem fert.
Responsum loci morphino intravenoso a liberatione histamini in venis effectum.
Chemica morphini structura. Spina benzylisoquinolini viridis monstratur.
Eadem structura rectis dimensionibus tribus monstrata; spina caerulea monstratur.
Ampulla morphini et acus integer pro usu proximo, ex bello mundano secundo.
Biosynthesis morphini.

Morphinum dependentiae magnopere favet, quia tolerantia et psychologica dependentia rerum cito nascuntur, quamquam dependentia physiologica post nonnullos menses fieri potest. Tolerantia depressionis respiratoriae et euphoriae rapidius crescit quam tolerantia analgesiae, multique patientes doloris chronici ergo portione constante nonnullos annos sustinentur. Effectus autem celerius inverti possunt, dolore per hyperalgesiam ingravescens.

Morphinum est opiatum abundantissimum in opio inventum, latex siccatus ex immaturis Papaveris somniferi fructibus. Primum fuit elementum activum ex planta purificatum. Quod est unum ex saltem quinquaginta alkaloideis nonnullorum generum variorum in opio, stramento papaverum, et aliis rebus ex papaveris deductis inventorum. Primarius morphini fons est extractio chemica ex opio.

Morphinum primum anno 1804 a Friderico Sertürner excoctum est, quod late creditur primum decoctum alkaloidei herbacei naturalis. Sertürner id distribuere coepit anno 1817, et Merck id in commercio venumdare coepit anno 1827. Merck eo temopre fuit una parva medicamentarii officina. Morphinum latius adhibebatur post acum hypodermicum inventum, anno 1857. Sertürner rem morphium primum appellavit, ex Morpheo (Graece Μορφεύς), Graeco somniorum deo, quia somnum efficere solet.[1] Ordo Mundi Sanitarius opium inter medicamenta maximi momenti in prima systemate salutis requisita.[2]

Morphinum in ordinis mundi sanitarii indicem exemplarem medicamentorum principalium receptum est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. W. Smith. A Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: I. B. Tauris, 2007), ISBN 1845110021.
  2. World Health Organization, WHO Model List of Essential Medicines, Octobre 2013.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]