Coordinata: 54°56′00″N 43°19′00″E / 54.9333333°N 43.3166667°E / 54.9333333; 43.3166667

Sarovia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Sarovia
Res apud Vicidata repertae:
Sarovia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 54°56′0″N 43°19′0″E
Numerus incolarum: 95 388
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 232 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: New Athos, Los Alamos
Sarovia e Satis fluvio visa

Sarovia[1] (Russice Sarov) est urbs in Russia. In regione Novogardiensi Inferiore et in Re publica Mordovia iacet. 95 065 incolas anno 2017 habebat. In urbe Eremiterium Sanctae Dormitionis et Institutum physicae experimentalis[ru] sita sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ante saeculum XVII loco Saroviae oppidum quoddam Morduae vel Tatarorum fuerat, sed desertum est. Anno 1706 rescripto Stephani Iavorsci Eremiterium Sanctae Dormitionis conditum est. Huius Eremiterii monachus sanctus Seraphim Saroviensis fuit. Post canonizationem sancti Seraphim anno 1903 cum maximis sollemnitatibus factam Eremiterium et colonia circum id crescebat, sed post Res novas Octobres deletum est et solum anno 2006 renovatum. Anno 1943 hic Institutum physicae experimentalis[ru] armis nucleariis creandis conditum est. Locus his annis clandestinus erat nec nomen habebat, interdum significatus ut Arsamassium 75 vel Arsamassium 16. Unione Sovietica dissoluta anno 1995 nomen urbis Saroviae cepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 540..

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs proprius (Russice)
  • De historia Saroviae (Russice)