Ardatovia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ardatovia
Res apud Vicidata repertae:
Ardatovia: insigne
Civitas: Russia, Imperium Russicum
Locus: 54°51′0″N 46°14′0″E
Numerus incolarum: 8 584
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Ardatovsky District, Republic of Mordovia

Ardatovia[1] (Russice Ардатов, Erzianice Орданьбуе ош) est urbs rei publicae Mordoviae in Russia. In ripis Alatyriae fluminis sita est. Incolas 8734 habuit anno 2017, quorum Russi 66,23 % et Mordua 32,12 % sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1624 ut Pičevele vicus Morduinicus memoratur et ut Ardatovia vicus ab anno 1641. Murzakaika Stephani Razin sectator his locis circa annum 1670 bellum gerebat. Post tumultum Razin Morduae baptizatae anno 1686 ecclesia Trinitatis aedificata est et vicus Novo-Troitskoje (Trinitatis Novae) nomen cepit. Anno 1780 in numerum urbium Ardatovia inclusa est. Anno 1809 ecclesia cathedralis sancti Nicolai aedificata est.

Ardatoviae despectus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nicolai Ašmarin Thesaurus linguae Tschuvaschorum (= Чăваш сăмахĕсен кĕнеки). Vol. II, Casani, 1929. P. 73

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 54°51′0″N 46°14′0″E • GeoNames • Facebook Places  • Большая российская энциклопедия