Monoaminorum oxidasis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monoamini oxydasis B

L-monoaminorum oxydases (MAO) (Numerus EC: 1.4.3.4) est familia enzymorum quae monoaminorum oxidationi favent.[1][2] Monoamini oxydases in mitochondriorum membranis externis inveniuntur. In corpore humani adhuc duae formae exstiterunt (MAO-A et MAO-B). Enzymum de Maria Bernheim in iecure primo nomine tyramini oxidasis descripta est[3][4].

Isoenzymi[recensere | fontem recensere]

In hominibus duo, isoenzymi, subtypi noti sunt[5]: Monoaminorum oxidasis A (MAO-A) et monoaminorum oxidasis B (MAO-B). Structura genorum utriusque isoenzymi similia est: Ambobus 15 exona sunt, et relatio inter exona et introna aeque distributa. Et MAO-A et MAO-B in neuronibus astrocytis cerebri inveniuntur.

Monoaminorum oxidasis A (MAO-A)[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Monoaminorum oxidasis A

Nomen geni subtypi A MAOA nominatur et in chromosomate X locatum est. In cerebro humano MAO-A imprimis in neuronibus abunde catecholalminorum velut in loco caeruleo et formatione reticulari locatum est[6]. Distributum MAO-A est etiam in iecore, cellulis endothelialibus pulmonum, tractu gastrointestinali atque placenta.

Monoaminorum oxidasis B (MAO-B)[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Monoaminorum oxidasis B

Nomen geni subtypi B MAOB nominatur. Genum MAOB quoque in chromosomate X, ut genum MAOA, locatum est. In cerebro humano MAO-B praecipue in cellulis nervorum systematis serotonergici atque nucleis raphes (et dorsalibus et medianis) inventum est[6]. Enzymum MAO-B in thrombocytis quoque exprimuntur.

MAO inhibitores[recensere | fontem recensere]

Medicamenta enzymum impediens sunt, per exemplum: moclobemidum ( inhibitor MAO-A, substantia Antidepressiva), selegelinum (inhibitor MAO-B, Morbus Parkinson)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Monoamine oxidases: certainties and uncertainties". Current Medicinal Chemistry 11 (15): 1965–82. August 2004 
  2. "Structure and mechanism of monoamine oxidase". Current Medicinal Chemistry 11 (15): 1983–93. August 2004 
  3. "Tyramine oxidase: A new enzyme system in liver". The Biochemical Journal 22 (4): 968–79. 1928 
  4. "Mary Bernheim and the discovery of monoamine oxidase". Brain Research Bulletin 50 (5-6): 373. 1999 
  5. Shih J. C. (2018). "Monoamine oxidase isoenzymes: genes, functions and targets for behavior and cancer therapy". J Neural Transm (Vienna): doi: 10.1007/s00702-018-1927-8 
  6. 6.0 6.1 Westlund K. N., Denney R. M., Rose R. M., Abell C. W. (1988). "Localization of distinct monoamine oxidase A and monoamine oxidase B cell populations in human brainstem". Neuroscience 25 (2): 439-56 

Nexus interni