Locus caeruleus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Locus caeruleus in trunco encephali situs, ex quo noradrenergicas fibras diversas regiones corticum et cerebelli et medullae spinalis dimittit.

Locus caeruleus (TA: 14.1.05.436) est nucleus structura cerebri in ponte trunci encephali locata. Significatio loci caerulei primaria est dimissio fibrorum nervosum ad numerosas cerebri regiones noradrenalino neurotransmissore affectas. Una cum aliis nucleis trunci encephali, locus caeruleus est pars systematis excitantis reticularis ascendentis, ita expergiscendi cursus gubernans[1].

Contextus[recensere | fontem recensere]

Significatio loci caerulei in contextu cum systemate excitante reticulari ascendente comprehendum est.

Systema excitans reticulare ascendens[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Systema excitans reticulare ascendens

Divisio inter diem et noctem adaptionem animalium requirit. Pro statibus et vigilantibus et dormientibus commutationes in cerebro pernecesse sunt, quas systema excitans reticulare ascendens neurotransmissorum diversorum ope expedit: dopaminum, noradrenalinum, serotoninum, histaminum, acetylcholinum, acidum glutamicum (glutamatum). Inter illos, noradrenalinum ex fibris nervosis a nucleis noradrenergicis trunci encephali, inter ea quoque a loco caeruleo, etiam dimissum ad attentionem excitandum[2] est. Locus caeruleus systemati noradrenergico ascribitur.

Systema noradrenergicum[recensere | fontem recensere]

Plerisque primatibus septem gregres somatum noradrenergicorum sunt, secundum Dahlström et Fuxe A1-A7 nominata[3]. Loco caeruleo (A6) maius momentum habet.

Anatomia loci caerulei[recensere | fontem recensere]

Imago microscopia loci caerulei. Structura supra et dextra, sinistre iuxta caerulae semilunae, situata est. Sinistrorsum media cerebri.

Locus caeruleus in trunco cerebrali situs est. Numerus neuronorum improviso parvus videtur: circiter ne quidem 15000 multitudinis in hominibus[4]. Ex loco caeruleo fibrae nervosae in diversas partes cerebri procedunt: in cortices, in cerebellum, in medullam spinalem.

Locus caeruleus afferentes fibras a systemate nociceptivum medullae spinalis recipit[5].

Morbus et locus caeruleus[recensere | fontem recensere]

In morbo Parkinson degeneratio loci caerulei quoque observatur[6]. Aggregatio enim proteini alpha-synucleini in cellulis loci caeruleus excidium profundum cellularum efficit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iwańczuk W., Guźniczak P. (2015). "Neurophysiological foundations of sleep, arousal, awareness and consciousness phenomena. Part 1". Anaesthesiol Intensive Ther 47 (2): 162-7 
  2. Vazey E. M., Moorman D. E., Aston-Jones G. (2018). "Phasic locus coeruleus activity regulates cortical encoding of salience information". Proc Natl Acad Sci U S A: doi: 10.1073/pnas.1803716115 
  3. Dahlström A., Fuxe K. (1964). "Localization of monoamines in the lower brain stem". Experientia 20 (7): 398-9 
  4. Sara S. J., Bouret S. (2012). "Orienting and reorienting: the locus coeruleus mediates cognition through arousal". Neuron 76 (1): 130-41 
  5. Neves R. M., van Keulen S., Yang M., Logothetis N. K., Eschenko O. (2018). "Locus coeruleus phasic discharge is essential for stimulus-induced gamma oscillations in the prefrontal cortex". J Neurophysiol 119 (3): 904-20 
  6. Butkovich L. M., Houser M. C., Tansey M. G. (2018). "α-Synuclein and Noradrenergic Modulation of Immune Cells in Parkinson's Disease Pathogenesis". Front Neurosci 12: 262 

Nexus interni