Nuclei raphes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nuclei raphes
Nuclei raphes
Situs nucleorum raphes in centro cerebri (supra viride, infra 18).
18 Nuclei raphes
Fontes agnotionis
TA 14.1.04.257
14.1.04.318
14.1.05.402
14.1.05.601
14.1.06.401

Nuclei raphes vel nuclei raphae sunt in cerebro humano greges neuronorum, qui in trunco cerebri (truncus encephali) locati sunt. Itaque nuclei raphes in centro cerebri locati sunt. Neurotransmissor principalis est serotoninum. Raphes nuclei sunt pars conductionis dolorum et inductionis somni. Supra effectus motuum animi descripti sunt.

Nuclei raphes ex sex[1] gregibus nucleorum constituti sunt (in ordine ab inferiori sursum):

  • Nucleus raphes pallidus (B1)
  • Nucleus raphes obscurus (B2)
  • Nucleus raphes magnus (B3)
  • Nucleus raphes pontis (B5)
  • Nucleus raphes medianus (B6 et B8; etiam nucleus centralis superior, rarius nucleus raphes superior nominatus)
  • Nucleus raphes dorsalis (B7)

In periodica scientifica usus verbi "raphe" nulla ratione nonnumquam voluntarius videtur. Raphe Graeca suturam late imaginaria medianam inter utrumque latus cerebri describit, et nuclei raphes per se eam suturam non constituunt, quare hic usus genitivi, eo ipso planitiem imaginariam indicans, commendatur.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

In linguis diversis forma nuclei raphe erravit. Raphe, quae, de lingua Graeca ῥαφή derivata, "sutura" significat, hic genitivum poscat: raphes (de ῥαφῆς). In cerebro ῥαφή ad sutura mediana nexus inter partes mesencephali dextram et sinistram spectat, formae plurales (ut ῥαφαί (nom.), ῥαφῶν (gen.) hic non convenienter sunt. Nonnumquam genetivum a verbo Graeco ad versionem Latinam transmutatum est, "raphae".

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Nuclei raphes tribus structuris trunci cerebri attribui possunt: medullae oblongatae enim, ponti, velut mesencephalo. Nucleis raphes superius nucleus interpeduncularis iacet; immediate posterius nucleus tegmentalis dorsalis, inferius nucleus tegmentalis ventralis siti sunt.

Nuclei raphes et systema excitans reticulare ascendens[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Systema excitans reticulare ascendens

Nuclei raphes in machinatio animum excitationis partes sunt. Communiter cum aliis systematis in cortices cerebri proicientibus, nuclei raphes signa serotonergica structuris corticis dant.

Partes principales systematis excitantis reticularis ascendentis
Nucleus Correspondentes nuclei animum excitationem mediantes Fontes
Nuclei dopaminergici [2]
Nuclei noradrenergici
Nuclei serotonergici
Nuclei histaminergici
Nuclei cholinergici
Nuclei glutamatergici
Nuclei thalami

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Leonhardt H., Tillmann B., Töndury G, et Zilles K. (1987). Anatomie des Menschen, Band III, Nervensystem, Sinnesorgane. Thieme, Stutgardia. (Theodisce)
  2. Iwańczuk W., Guźniczak P. (2015). "Neurophysiological foundations of sleep, arousal, awareness and consciousness phenomena. Part 1". Anaesthesiology intensive therapy 47 (2): 162-7 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]