Monasterium Sanctae Walpurgis (Arnstadium)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monasterii ruinae
Ruinae visae ex occidente
Fictile monasterii opus, quod invenitur in hortis Castelli Neideck Arnstadii

Ruinae pristini Monasterii Sanctae Walpurgis ordinis Sancti Benedicti in monte quodam super viridarium zoologicum Arnstadii est.

Patrocinium[recensere | fontem recensere]

Ecclesia monialium patrocinium Deiparae habuit. Cum in monte qui a Walpurge dicitur situm esset, Sancta Walpurgis mox patrona altera facta est. Post transmigrationem monialium in vallem patrocinium hoc rursus exstinctum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Monachium ante annum 1196 fundatum est, forte circa annum 1100 sive iam saeculo X. Exstabat usque ad annum 1533, quo graviones de Schwarzburg propter sic dictam Reformationem catholica aboliri iusserunt. Monialium cellas monachi abbatiae Herocampiensis condiderant aream possidentes. Ab illis monachium Arnstadiense semper dependebat, secundum terminum technicum propriae hereditatis fuit.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Conventum priorissa regebat. Praepositus quidam animarum curam habuit, cui obsequendum erat quippe qui a Herocampiensibus ipsis installatus esset. Monachii erat estiam possessio beneficialis in Gebesee (Circulus Sömmerda). Arnstadii respective in territorio Arnstadium ambienti multae aliae possessiones erant ut et iura specialia et varii fontes reditus pecuniarii.

Zizania de potentia et transmigratio[recensere | fontem recensere]

Saeculo XIII exeunte Hersfeldienses cum vilicis suis, gravionibus de Käfernburg-Schwarzburg, de tempore divisioneque potentiae Arnstadiensis contenderunt. Illo tempore monachium in discrimine fuit. Anno 1309 moniales vallem petiverunt apud Ecclesiam Deiparae quae monastica ecclesia facta est. Ecclesia in monte sita continuo peregrinantibus patebat. De monacharum numero ante saeculum XV informationes desunt. Anno 1457 inhabitabant monasterium 32 nonnae, anno 1528 circiter 20, anno abolitionis autem 8 solummodo.

Detectio[recensere | fontem recensere]

Anno 1976 membra Societatis Historicae Thuringiensis effodere coeperunt in planitie montana. Eventu felici restantia invenerunt ut etiam cisterna. Effosiones terminatae sunt anno 1993.

Nexus interni

Monasterium Superius Arnstadii

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Robert Hermann: Verzeichniß der im preußischen Thüringen bis zur Reformation vorhanden gewesenen Stifter, Klöster und Ordenshäuser. - In: Zeitschrift des Vereins für Thüringische Geschichte und Altertumskunde, vol. 8 (1871), p. 13-14.
  • Peter Unger / Ulrich Lappe: Thüringen im Mittelalter. Die Schwarzburger, en: Thüringer Landesmuseum Heidecksburg (eld.): Beiträge zur schwarzburgischen Kunst- und Kulturgeschichte 3, Rudolstadt 1995, ISBN 3-910013-16-3, Das Walpurgiskloster bei Arnstadt. Historische Überlieferung, Ausgrabungsergebnisse und Funde, p. 217–226.
  • Ulrich Lappe: Was ist aus dem Benediktiner-Nonnenkloster in Arnstadt geworden?, en: Aus der Vergangenheit von Arnstadt und Umgebung (16/2007) p. 5-13.
  • Ulrich Lappe: Wüstungen im Kreis Arnstadt, in: Aus der Vergangenheit von Arnstadt und Umgebung (4/1994) p. 80 seqq.
  • Peter Unger, Ulrich Lappe: Ausgrabungen auf dem Gelände des ehemaligen Walpurgisklosters bei Arnstadt, in: Ausgrabungen und Funde (38/1993) p. 244-253.
  • H.E. Müllerott: Bonifatius und die Wiege der Grafen von Käfernburg-Schwarzburg im mittleren Thüringer Wald, Thüringer Chronik-eldonejo, Arnstadt 1994, ISBN 3-910132-21-9.
  • Herbert von Hintzenstern: Gebaut wie für die Ewigkeit - Klosteranlagen in Thüringen, Verlagshaus Erfurt, 1996, ISBN 3-89683-104-6.

Externi nexus[recensere | fontem recensere]