Jump to content

Monasterium Superius Arnstadii

E Vicipaedia
Pristinum coenobium monialium OSB, in recessu turres Ecclesiae Sanctae Mariae.
Tecti res subtiliores.
Frons septentrionalis.

Monasterium Superius (Theodisce Oberkloster) est area coenobialis historica media in urbe Arnstadii (in via Untergasse no. 1/3) in Germania sita.

Complexus in meridie Ecclesiae Sanctae Mariae situs est, ubi olim erat Coenobium Sanctae Mariae postquam moniales a montano coenobio Sanctae Walpurgi dicato anno 1309 in urbem transmigraverunt.

Domus anno 1521 constructa nonnullos annos erat pars coenobii Benedictinarum quod proper sic dictam Reformationem aboliverunt. In pedeplanis aulula capitularis ut videtur erat, in primo tabulato dormitorium. Apud frontem occidentalem restantia lapidea domus detecta sunt, ita ut concludas hac olim alias partes adstructas fuisse. Omnino autem saecularis adstructio prima facta est anno 1564, domino Erasmo Kilian curatore; circa annum 1700 parietes internos inserebant ad adaptandum totum ut hominibus habitationes commodae praeberentur. Isto tempore etiam angulus inter meridiem et orientem advenit et domus portarum, quae bene conservabatur usque hodie.

Xystus inter pristinum coenobium et citatum ianitoris casam refectus est anno 2009. Conclavia saeculi XVIII optime conservabantur et continente inhabitabantur.

Coenobium inferius

[recensere | fontem recensere]

Coenobium sic dictum inferius anno 1564 constructum est, muris antiquis adhibitis, cum parietibus craticiis[1]. Eius usus semper erat habitatio. Fastigium eius ornant figurae in rosis et crucibus decussatis. Inde ab anno 1822 carcer hic erat, cum laboratorio pro captivis: in area subtegulanea videris usque nunc singulas captivorum cellas. Anno 2009 restaurationes amplissimae incohatae sunt, et consilia de usu optimo proposita sunt (e.g., tamquam deversorium).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. Vitruvius 2,8,20