Monialis

E Vicipaedia
(Redirectum de Soror (religiosa))
Salire ad: navigationem, quaerere
Monialis in claustro monasterii, Photographema a Doris Ulmann factum, 1930

Monialis est sodalis feminea ordinis Christiani vel Buddhistici.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Cum religiosi initio voce monachi appellati sint, forma feminea monacha numquam generaliter in usu erat. Vox ab Augustino, Gregorio Magno et Gregorio Turonensi adhibita est (et adhuc lingua Italiana forma monaca vivit), sed verbum Latinum multo usitatius est monialis, deductum a sanctimonalis, feminam Deo dedicatam designans.

Sunt etiam aliae voces feminam consecratam valentes:

  • Vox nonna origine Aegyptiaca esse videtur (cf. Anglice nun, Theodisce Nonne)
  • soror: Appellatio pro sodalibus femineis cuiuslibet vitae consecratae generis in usu, plerumque autem pro iis, quae operibus externis deditae "vitam activam" agunt, cum monachae sive nonnae clausura papali a mundo seclusae sint, ut "vitae contemplativae" navent.
  • soror monialis, virgo monialis: idem ac monialis valet
  • (soror) inclusa, (soror) reclusa: Monacha, quae libero arbitrio in inclusorium sive reclusorium clavibus vel parietibus includi iussit, deinde sola fenestra cum externis coniuncta, ut perfectius vitam contemplativam ageret.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!