Herocampia

E Vicipaedia
Herocampia in Hassia

Herocampia (Theodisce: Bad Hersfeld) urbs in Provincia Cassellensi sita est incolas 29.615 Kalendis Ianuariis 2017 habens. Incola maximi momenti Lullus episcopus atque abbas fuit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Abbatia Benedictinorum anno 786 fundata mox a Carolo Magno divitiis multis ditata est. Iam abbas eius primus Lullus nemini nisi papali potestati subditus erat; monachi privilegium liberi scrutinii in abbate eligendo habuerunt et monetas proprias percutere coeperunt abbate Hagano (946-959). Abbate Gozberto (970–985) bibliotheca maxima condita est, antequam abbatiae fama paululum decresceret. Gentis Stauficae duces momentum politicum spiritaleque rursus augeri iusserunt.

Hinc territorium magnum acquisitum est cuius advocati fuerunt e.g. graviones Thuringiae sive Münzenberges apud Wormatiam. Ex anno 1423 graviones Hassiae abbatiam protegere debuerunt. Unione ad tempus cum abbatia Fuldensi annis inter 1513 et 1515 vigente manuscripta pretiosa perdita sunt. Anno 1525 coacti sunt plaudere Philippo I Hassico. Ioachim abbate mortuo anno 1606 administratores stirpium nobilium Hassicarum regno investiti sunt et Pax Westphalica saecularisationem de iure declaravit. Principatus saecularis annis inter 1807 et 1814 quidam districtus in Praefectura Werahae fuit, provincia Hassica inde ab anno 1815, pars Borussiae ex anno 1866. Ex anno 1946 in terra foederali Hassia est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hafner: Die Reichsabtei Hersfeld bis zur Mitte des 13. Jahrhunderts, Herocampiae 1889

Externi nexus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Herocampiam spectant.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, volumen 9. Lipsiae 1907, p. 236-237, quod relegi potest hic in interrete.[nexus deficit]