Castellum Neideck

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Belfredus

Castellum Neideck (Theodisce: Schloßruine Neideck) ruinis exstat usque hodie media in urbe Arnstadii. Olim inter castella generis Renascentis pulcherrima in Thuringia habebatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Mentio prima erat anno 1273 de burgo quodam abbatum Heresfeldensium, antequam in possessionem gravionum de Käfernburg veniret. Anno 1306 in manus gravionum Schwartzburgicorum commendatum est. Duce Guntero XLI regente redactum est in castellum aquaticum. Mediaevalis substantiae restabant tantummodo belfredus et saxa varia fundamentalia. Usque annum 1716 hic locus vel residentialis erat. Gravione Guntero mortuo obrui coepit, ut annis sequentibus tegulas ad alia aedificia construanda usurpare liceret. Tum iam dudum gubernatio super Arnstadium iam a Sondershusa fiebat.

Hodierna[recensere | fontem recensere]

Burgum anticum occidentale pristinum, ubi olim castelli ergasteria fuerant, hodie scriptoria magistratus Circuli Ilm tecta servat. Praeter turrim gigantem cum cono affabre confecto optimeque conservato paucae ruinae sunt. Super illis proplasmata aedium clararum admirari possunt. Aestate spectacula Theatri castellani finitimi in ruinis idyllicis dantur quoque.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Neideck spectant.
Incubator-logo.svg Lege Ἀνάκτορον Νάϊντεκ ("Castellum Neideck") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam