Fanum Mariae Virginis (Arnstadium)

E Vicipaedia
Fanum BMSV Arnstadii, anno 2010

Fanum Virginis Mariae (Theodisce Liebfrauenkirche) est templum Protestanticum Arnstadii situm.

Historia[recensere | fontem recensere]

In situ fuit capella Arnstadii prima de qua mentio (anni 704) nota: quoniam ibidem Aula ducis Hedani II (Thuringia) fuit. De episcopo quodam, cui nomen Gulielmi, de imperatoris Ottonis filio inscriptio Latina in porta septentrionali exstat. Anno 1200 constructionem novam incolae inierunt secundum genus basilicarum Romanicarum. Circa annum 1270 e Francia nova motio commutationem ad genus Gothicum impellebat. Unde partes occidentales fani demolitae et choro giganti suppletae sunt. Fertur esse chorus cameratus pulcherrimus totius Thuringiae.

Praeter Naumburgi (Saxonia-Anhaltium) ecclesiam cathedralem fanum Arstadiense testimonium gravissimum pro transitu inter genus architectonicum Romanicum et artem Gothicam est. Anno 1956 aedes liberata est omnibus elementis neogothicis, quae restauratio duce Humberto Stier annis inter 1880 et 1888 effecta barbare iniecerat. Actiones istae vel staticae aequilibrium conquassaverunt, cum turris campanarum super navium compito imposita esset.

Fanum elementa Romanici generis exeuntis (e.g. turres octangulares et aula longa trium navium) et generis Gothici miscet. Gothica sunt, e.g. ornamenta externa et chorus apsidum trium.

Res aspectabiliores[recensere | fontem recensere]

In parte exteriore sunt portae duae septentrionales et crucifixum inter imperatorem Ottonem et episcopum Gulielmum in tympano erectum. Intus triptychum anno 1498 confectum, ubi monstrantur Beatae Mariae Virginis coronationis mysterium et sancti Laurentius Bonifatiusque. Cum sic dicta Bella Madonna (statua anni 1415), picturae vitrales mediaevalis fenestrae Passionis et sepulchra alta gravionibus Gunthero XV et Elisabeth uxori post annum 1368 facta excellunt. Monumentum funebre hoc excogitavit artifex summus ergasterii Pragensis cuiusdam a domino Parler dicti. Post Reformationis adventum altare et ambo ab Oratorio Franciscanorum in Fanum BMSV translata sunt. Frates minores ab incolis ob pauperum curam valde dilecti crudeliter expulsi sunt, quippe qui novam religionem accipere nollent.

Munus novum monasticum[recensere | fontem recensere]

Cum moniales OSB Monasterii Sanctae Walpurgis in urbis centrum venissent, fanum nostrum monasticum factum est. Mutationes fani ad usum monialium aptandi anno 1330 finitae sunt. Quia usus magis magisve rarus fuit fanum anno 1813 clausum est. Exercitus Francogallicus ecclesia utebantur ad res varias ibi deponendas, quod ecclesiae nocebat. In domu detexerunt praeceptum tomaculorum antiquissimum anni 1404. In Museo tomaculorum Germanico Holtzhusae in vico laudes eorum cantantur.

Restauratio[recensere | fontem recensere]

Vocatio publica pecuniae dandae, ut ecclesiam salvaretur, facta est anno 1842. Historia revenit: anno 1991 restaurationes recoeptae sunt, quando delubrum ruinosum denuo clausum est. Anno 2008 feliciter labores finiti sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hans-Ulrich Orban: Liebfrauenkirche Arnstadt (= Kleine Kunstführer, 1997). Editio quarta, Editiones Schnell & Steiner, Ratisbonae 2008, ISBN 978-3-7954-5724-2.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Fanum BMSV Arnstadiense spectant.