Michael Acominatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Michael Acominatus Choniates, Graece Μιχαὴλ Ἀκομινάτος ὁ Χωνιάτης (Chonis natus anno circiter 1138; Bodonitsae iuxta Thermopylas anno c. 1222 mortuus)[1], frater scriptoris rerum gestarum Nicetae Choniatae, fuit scriptor et clericus. Constantinopoli eruditus, in eisdem scholis professus est; ibi discipulum et chartophylacem habuit Georgium Bardanem. Anno fere 1182 metropolita Athenarum electus est, quod officium usque ad annum 1205 tenuit. Athenas contra Leonem Sgurum anno 1204 munire curavit. Anno insequenti, urbe a Latinis nacta, episcopo novo imposito, Michael Acominatus in insulam Ceam recedit; inde anno 1217 in monasterium Sancti Ioannis Prodromi Bodonitsae intravit ibique mortuus est.

Ultimus omnium nobis cognitorum libros manu scriptos operum duorum Callimachi, titulis Aetia et Hecale, possedit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De annis: Wilson (1983) p. 204
  2. Wilson (1983) p. 205

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
Biographica et critica
  • Michael Angold, "Michael Choniates" in Michael Angold, Church and Society in Byzantium Under the Comneni, 1081–1261 (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1995. ISBN 9780521264327) pp. 197-212 textus venalis
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "Akominatos, Michael" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1)  col. 71 (Theodisce)
  • Nario Gallina, "La reazione antiromana nell'epistolario di Michele Coniata Metropolita d'Atene" in Gherardo Ortalli, Giorgio Ravegnani, Peter Schreiner, edd., Quarta Crociata (Venetiis, 2006. ISBN 88-88143-74-2) vol. 1 pp. 423-446
  • Ida C. Hill [Thallon], "A Medieval Humanist: Michael Akominatos" in Christabel Forsyth Fiske, ed., Vassar Medieval Studies by the Members of the Faculty of Vassar College (New Haven: Yale University Press, 1923) pp. 273-314
  • Anthony Kaldellis, "Michael Choniates: a classicist-bishop and his cathedral (1182–1205 AD)" in Anthony Kaldellis, The Christian Parthenon: Classicism and Pilgrimage in Byzantine Athens (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2009) pp. 145-162
  • Foteini Kolovou, Μιχαήλ Χωνιάτης. Συμβολή στη μελέτη του βίου και του έργου του: το corpus των επιστολών. Athenis: Academia Athenarum, 1999. ISBN 978-960-7099-82-2 (Neograece)
  • K. M. Setton, "Athens in the Later Twelfth Century" in Speculum vol. 19 (1944) pp. 179-207
  • G. Stadtmüller, "Michael Choniates, Metropolit von Athen" in Orientalia Christiana vol. 33 (1934) pp. 125-325
  • N. G. Wilson, Scholars of Byzantium (Londinii: Duckworth, 1983) pp. 204-206

Nexus externi[recensere | fontem recensere]