Foteini Kolovou

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Foteini Kolovou[1] vel litteris Graecis Φωτεινή Χ. Κολοβού (nata die 8 Ianuarii 1964 Carditsae) est Byzantinista atque Byzantinae et Neograecae philologiae doctor in universitate Lipsiensi docens.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studio universitate Ioanninorum perfecto Kolovou anno 1993 promotionem meruit interque annos 1997 usque 2003 docenti Byzantinisticae rationis universitatis liberae Berolinensis subveniebat. Anno academico 2003 / 2004 more vicarii universitate Lipsiensi licentiam docendi habebat. Anno 2005 in libera Berolinensi universitate opere eius confecto laureata est. Annis 2005 usque 2007 in docentis loco licentiam Lipsiae docendi tenebat. Ibidem anno 2007 stabiliter acceptus est. Anno 2014 sodalis Academiae Saxonicae Scientiarum facta est.

Praecipue editioni operum res gestas tractantium operam dat accurate (Michael Acominatus, Critobulus Imbriota) necnon epistolographiam (Eustathius Thessalonicensis) colet.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1999 : Μιχαήλ Χωνιάτης. Συμβολή στη μελέτη του βίου και του έργου του: το corpus των επιστολών. Athenis: Academia Athenarum. ISBN 978-960-7099-82-2 (Neograece)
  • 2001 (recensor, cum Athanasio Kambylis et Diether Roderich Reinsch) : Annae Comnenae Alexias. 2 voll. Berolini (Corpus Fontium Historiae Byzantinae, 40)
  • 2001 (recensor) : Michaelis Choniatae Epistulae. Berolini (Corpus Fontium Historiae Byzantinae, 41)
  • 2005 (interpres, cum Diether Roderich Reinsch): Κριτόβουλος ο Ίμβριος: Ιστορία. Athenis: Canace, 2005. ISBN 978-960-7420-92-3 (Neograece)
  • 2006 (recensor) : Die Briefe des Eustathios von Thessalonike: Einleitung, Regesten, Text, Indizes. Monaci, 2006 (Beiträge zur Altertumskunde, 239)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic ipsa in libris Latinis scribit. Vide catalogum