Roman numeral 10000 CC DD.svg

Imperium Latinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Imperium Latinum
Res apud Vicidata repertae:
Imperium Latinum: insigne
Caput: Constantinopolis mediaevalis

Gubernium

Populus

Tabula aut despectus

Imperium Latinum: situs

Imperium Latinum[1][2] anno 1204 ab equitibus Europaeis ("Francis" dictis) et Re publica Veneta quarta expeditione sacra conditum fere regionem circa Constantinopolim sitam atque partes Thraciae, Bithyniae et Asiam minorem boreo-occidentalem comprehendebat. Imperium ex feudis constitutum usque ad annum 1261, sed aliqua dominia feudalia (sub appellatione Francocratia comprehensa) multo longius permanebant.

Nomina eo aevo usitata fuerunt Romania[3] et imperium Romaniae.[4]

Unam legis e paginis de
disserentibus

William Faden. Composite Mediterranean. 1785.I.jpg


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Cum Imperium Latinum ea tempestate Constantinopoli tenerent Balduinus, Henricus, Petrus, Robertus, Balduinus II." (1700) (p. 127 apud Google Books)
  2. "Imperium Latinorum": Louis Thomassin, Vetus et nova Ecclesiae Disciplina (1730) (vol. 1 p. 58 apud Google Books)
  3. Vide R. L. Wolff, "Romania: the Latin Empire of Constantinople" in Speculum vol. 23 (1948)
  4. "Imperium Romaniae", cf. titulus opusculi Partitio terrarum Imperii Romaniae. Ita et recentes, e.g. (contextu Anglico) E. Olshausen, "The eastern Mediterranean at the time of the Imperium Romaniae (1204–1261)" in Brill's New Pauly Atlas

Nexus interni

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!
Imperatores Latini
Blason Empire Latin de Constantinople.svg
Balduinus I 1204 • Henricus 1206 • Petrus 1216 • Yolanda 1217 • Robertus 1221 • Balduinus II 1228–1261 cum collega Ioannes Brenensis 1229–1237