Metopium toxiferum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Starr 031108-2123 Metopium toxiferum.jpg

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Sapindales 
Familia : Anacardiaceae 
Genus : Metopium 
Species : M. toxiferum 
Metopium toxiferum 
(L.) Krug & Urb., 1896  
Synonyma
Amyris toxiferum L.[1]

Metopium toxiferum (Anglice poisonwood, Florida poisontree, hog gum) est arbor florens familiae Anacardiacearum, in America neotropica endemica. Planta urushiol inflammatorem? generat, sicut propinquae generis Toxicodendri species: T. diversilobum, T. pubescens, et T. vernix.

Haec arbor in Martyribus abundanter habitat, et in variis oecosystematibus in Florida meridiana inveniri potest. Sua distributio geographica a Florida et Insulis Bahamensibus ad meridiem per insulas Maris Caribici patet.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Metopium toxifera (L.) Krug & Urb.". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 1999-02-26 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]