Metopaulias

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Ordo : Decapoda 
Infraordo : Brachyura 
Superfamilia : Grapsoidea 
Familia : Sesarmidae 
Genus : Metopaulias 
Rathbun, 1896 [1]
Species : M. depressus 
Metapaulias depressus 
Rathbun, 1896 [1]  

Metopaulias est monotypicum genus Sesarmidarum omnino terrestrium, quae ad mare ad ova gignenda redire non debent. Metopaulias depressus est cancer rutilo-fuscus circa 2 centimetra latus, qui in stagnis aquae in foliis bromeliacearum Iamaicae convenientis habitat. Femina circa nonaginta ova parit, tum, progenies curans, folia delapsa quae aquam deoxygenare solent removet, testas gastropodorum in stagnum ad requisitum calcium suppeditandum addit, blattaria et diplopoda ut vescantur capit, et larvas Diceratobasis macrogastri interficit, quae eos aliter comederent.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Peter K. L. Ng, Danièle Guinot, et Peter J. F. Davie (2008), "Systema Brachyurorum: Part I. An annotated checklist of extant Brachyuran crabs of the world," Raffles Bulletin of Zoology 17:1–286. PDF.
  2. Olivia Judson, "Pineapple Dreams," The New York Times, 18 Martii 2008.