Memmius Vitrasius Orfitus

E Vicipaedia
Basis statuae Constantio Augusto ab Orfito dedicatae.

Memmius Vitrasius Orfitus (mortuus circa 369) fuit senator Romanus qui Constantio II imperante proconsulatum Africae gessit antequam bis praefectus Urbi crearetur. Filiam Rusticianam scriptori Quinto Aurelio Symmacho collocavit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

  • Anno incerto consularis Siciliae
  • 350-353ː In bello adversus usurpatorem Magnentium partes Constantii II fidelissime secutus est.
  • 352ː Proconsul Africae
  • Iudex sacrarum cognitionum
  • 8 decembris 353 - 13 iunii 356ː Praefectus Urbi
  • 28 Aprilis 357 - 25 martii 359ː Praefectus Urbi iterum. Tum a Terentio quodam Pistoriensi peculatus delatus[1] quod pecuniam ex arca vinaria sibi sumpsisset exsilio et bonorum confiscatione damanatus est. Circa 366/7 demum per gratiam Vulcaci Rufini, tunc praefecti praetorio per Italiam, patrimonio reddito, domum redire ei licuit[2].

Sacerdotia quoque cumulavitː XVviratum sacris faciundis, pontificatum Vestae, pontificatum dei Solis. Paganismi fautor manifestus erat. Certe Andreas Alföldy, vir eruditus, coniecturam elaboravit Orfitum fortasse primum auctorem fuisse numismatum contornatium dictorum quae themata pagana medio quarto saeculo divulgabant[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus XXVII.3.2.
  2. Ammianus Marcellinus XXVII.7.3.
  3. A. Alföldi, Die Kontorniaten, Budapest 1943, p. 12 et longa recensio critica huius libri ab Andrea Piganiol facta.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Obeliscus Lateranensis ab Orfito iussu Constantii II anno 357 in Circo Maximo erectus.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]