Membrana synovialis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Synovium
Gray299.png
Membrana synovialis capsulae articularis.
Superficies membranae internae (rubre)
vocatur membrana synovialis.
Fontes agnotionis
TA 03.0.00.028

Membrana synovialis sive stratum synoviale sive synovium sensu strictu est tela superficei membranae internae ("intima"), quae liquorem synovialem secernit. Illa ex cellulis macrophagocyto (cellula typi A) similibus ac fibroblastis (cellulis typi B) constituta est[1]. Quadrans cellularum sunt macrophagocytorum, dodrans fibroblastorum, posterioribus enim cellularum functio secretionis acidi hyaluronici[2] ad articulationem lubricandam praestant. Macrophagocyti invicem leucocyti pars systematis immunitatis sunt. Nimirum morbis articuli causa vero relatio inter cellulas typi A et B graviter mutet cum incremento numeri macrophagocytorum. Praeterea fibroblasti transformationem patiantur, ut cellulis inflammatoriis cognoscantur, quo fiat, ut inflammatio chronica oriatur.

Subiacens tela subintima dicitur, cum vasis sanguineis tenuibus et lymphaceis.

Anatomia synovii[recensere | fontem recensere]

Stratum synoviale est pars interior bursae synovialis, breviter "intima" dicitur. Crassitudo eius est 20 µm - 40 µm[3]. In strato synoviali ("intima") duo genera celluarum inveniuntur: macrophagocyti cellulae typi A notae, atque fibroblast cellulae typi B. Sub intimam vasa sanguinea tenuia locata sunt, per quae prius macrophagocyti foetales intrati sunt, aliquanto post monocyti sic intrant et tunc in strato synoviali in macrophagocytos transformari videntur. Fibroblasti forma specialis, synoviocytus enim, exstant[4].

Cellulae strati synovialis[recensere | fontem recensere]

Adhuc imprimis duo typi cellularum synovii significationem se adoptaverunt, cellulae synoviales macrophagocytis similes enim (typi A) ac cellulae synoviales fibroblastis similes (typi B). Nuper telocyti, grex cellularum novus, quoque in membranis synovialibus descripti sunt[5].

Macrophagocyti[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: macrophagocytus

Macrophagocyti cellulae systematis immunitatis sunt leucocyti voraces. In membrana synoviali macrophagocyti iacentes navitastem enzymi claram enolasis 2 obstendunt. Antigena CD163 et CD68 adsunt, paucius CD14.

Fibroblasti[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: fibroblastus

Fibroblasti generant et acido hyaluronico et collageno secernentibus matrices extracellulares, quarum syntheses superfluentes abundantiam reticulorum endoplasmaticorum intra fibroblastos explicant. Sicuti proteina, ut proteoglycan 4 (lubricinum) ad articulum lubricandum, secernuntur.

Cellulae synovii similes organella prominentia functio
typi A macrophagocytis mitochondria phagocytosis
typi B fibroblastis (synoviocytis) reticula endoplasmatica erectionis matricis extracellularis fabricationisque proteinorum liquoris synovialis
- telocytis ? ?

Membrana synovialis aegrota[recensere | fontem recensere]

Inflammatio[recensere | fontem recensere]

Inflammationes synovii integritatem eius adoriuntur et etiam perpetuo aequilibrium interrumpere queant, quo fit ut non solum macrophagocyti fibroblastique vero etiam monocyti assultati in membrana synoviali discerni possunt[6]. Nonnulli morbi rheumatologici cum functionibus membranae synovialis interagunt, utputa arthritis rheumatoidea. Macrophagocyti transformati enzymos cartilaginem ossaque destruentes superfabricant[7].

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Barland P, Novikoff AB, Hamerman D (1962). "Electron microscopy of the human synovial membrane". J Cell Biol 14: 207-20 .
  2. Mustonen AM, Nieminen P, Joukainen A, Jaroma A, Kääriäinen T, Kröger H, Lázaro-Ibáñez E, Siljander PR, Kärjä V, Härkönen K, Koistinen A, Rilla K (2016). "First in vivo detection and characterization of hyaluronan-coated extracellular vesicles in human synovial fluid". J Orthop Res 34 (11): 1960-8 .
  3. 1 µm = 10-3 mm = 0,003 mm; erythrocytus: 7.5µm.
  4. Edwards JC (1994). "The nature and origins of synovium: experimental approaches to the study of synoviocyte differentiation". J Anat 184 (Pt3): 493-501 
  5. Rosa I, Marini M, Guasti D, Ibba-Manneschi L, Manetti M (2018). "Morphological evidence of telocytes in human synovium". Sci Rep 8 (1): 3581 .
  6. Kennedy A, Fearon U, Veale DJ, Godson C (2011). "Macrophages in synovial inflammation". Front Immunol 2: 52 
  7. Falconer J, Murphy AN, Young S, Clark AR, Tiziani S, Guma M, Buckley CD (2018). "Synovial cell metabolism and chronic inflammation in rheumatoid arthritis". Arthritis Rheumatol