Mele (Vanuatu)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mele est vicus in Efate Insula in Sefa Provincia in Vanuatu, qui cum Fila, parva in portu Vilae insula, moribus consuetudinibusque civilibus consociatur. Numerus habitantium est circiter 900.

Melenses et Filenses eadem lingua utuntur, una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt. Linguistae linguam appellant Mele-Fila.

Nonnulli ex vicanorum Vilae in urbe nunc habitant.

Fons[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!