Meatus vocis

E Vicipaedia
Meatus vocis eiusdemque partes, quae sunt loci articulationis[1]: 1 - Facies exteriores labiorum; 2 - Facies interiores labiorum; 3 - Dentes; 4 - Alveoli; 5 - Post alveolos; 6 - Prae palatum; 7 - Palatum; 8 - Velum; 9 - Uvula; 10 - Pharynx; 11 - Glottis; 12 - Epiglottis; 13 - Radix linguae; 14 - Pars posterior linguae; 15 - Pars anterior linguae; 16 - Lamina linguae; 17 - Apex linguae; 18 - Facies inferior linguae.

Meatus vocis est aëris meatus pars, in qua flumen aëris e pulmonibus emissum ita elaboratur et mutatur, ut dictum, cum ex ore exit, ab aliis hominibus intellegi possit. Primo flumen, quod corpus quoddam aëris est, plicis vocalibus in larynge sitis in sonitum redditur. Larynx per se sonum ad similitudinem parvi motri efficit, sed in resonatorio supraglottidali (praesertim in cavo oris) in vocem humanam mutatur. Deinde corpus aëris in meatu organis articulatoriis in variis locis aut plene aut partim constringitur ita, ut vox in pronuntiationes articuletur.

Meatus vocis a plicis vocalibus ad labra pertinet. Etiam cavum nasi pars meatus vocis est. Meatus vocis hominis adulti plus minus 17.5 cm in longitudinem patet.

Partes meatus vocis (sive loci articulationis)
Organum Pronuntiatio Exempla
alveoli alveolaris [t], [n]
dentes dentalis [], []
epiglottis epiglottidalis [ʡ], [ʜ]
glottis glottidalis [ɦ], [h]
labia labialis [b], [f]
palatum palatalis [ɲ], [j]
pharynx pharyngea [ʕ], [ħ]
uvula uvularis [ʁ], [ʀ]
velum velaris [k], [ɣ]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Catford (1977).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ball, Martin J. & Joan Rahilly (1999). Phonetics: The Science of Speech. Londinii: Arnold.
  • Catford, John C. (1977). Fundamental problems in phonetics. Bloomington, IN: Indiana University Press. ISBN 0-253-32520-X.
  • Catford, John C. (2001). A Practical Introduction to Phonetics. Editio secunda. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Clark, John & Colin Yallop (1995). An Introduction to Phonetics and Phonology. Editio secunda. Oxoniae: Blackwell.

Nexus interni

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad phoneticam spectat. Amplifica, si potes!