Muta bilabialis sonora
Appearance
Muta bilabialis sonora est consonans, cuius symbolum IPA est b minuscula. Itaque [b] littera simplici ea mutarum bilabialium sonorarum species signatur, quae in linguis mundi usitatissima est. Aliae autem, quae rariores sunt, species signis diacriticis additis notantur. Consonantes huius generis sunt
- modo articulandi mutae, quia impetus aëris in meatu vocali omnino impeditur;
- loco articulandi bilabiales, quia ambo labia phono articulando operantur;
- phonatione sonorae, quia impetus aëris per vibrantes meat chordas vocales.
Mutae bilabiales sonorae sunt insuper consonantes orales, quia ex ore eduntur, et pulmoneae, quia aëris impetus e pulmonibus (potius quam glottide aut ore) egreditur.
| IPA | Descriptio | Specimen | |||
|---|---|---|---|---|---|
| Lingua | Orthographia | IPA | Sensus | ||
| b | Muta bilabialis sonora | Latina | bibo | ['bibo:] | |
| bʰ | Muta bilabialis sonora aspirata | Sanscritica | बिभेद | [bibʰe:da] | 'fidit' |
| bʲ | Muta bilabialis sonora palatalizata | Russica | белого | ['bʲɛləvə] | 'albi' (genetivus) |
| bʷ | Muta bilabialis sonora labializata | Dobu | bwebwebwe | [bʷe'bʷebʷe][1] | 'conus gloriamaris' |
| b̚ | Muta bilabialis sonora detenta | Anglica | stab | [stæb̚] | 'ictus' |
| b̬ | Muta bilabialis sonora semisonus | ||||
| Muta bilabialis sonora eiecticia | |||||
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lithgow (1977: 84).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Lithgow, Daphne (1977) Dobu phonemics. Phonologies of five P.N.G. languages (edidit Richard Loving), 73-96. (Workpapers in Papua New Guinea Languages, 19.) Ukarumpa: Summer Institute of Linguistics. versio interretialis (pdf) apud www.sil.org