Fricativa glottidalis sonora

E Vicipaedia

Fricativa glottidalis sonora est adspiratio quaedam in glottide cum sonoritate commixta, quae inter fricativas, etsi cum his parum conspicuam habeat similitudinem phoneticam, numerari solet. Hac enim parsimoniae ratione, quae vulgo novacula de Ockham appellatur, rem expedit paucioribus distinctionibus explicari. In Abecedario Phonetico Internationali sive systemate API fricativa, glottidalis sonora symbolo ɦ notatur.

 

Fricativa glottidalis sonora omnino aut magna ex parte iis caret proprietatibus phoneticis, quibus a vocalibus circumiacentibus clare auditu distingui possit. Nascitur [ɦ], si pronuntiationis articulationem respicias, imperfecta plicarum vocalium adductione sive "rimosa" glottidis positione, velut si vocalem susurram appellare conatus plicas vocales, ne vibrent, impedire nequeas.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Fricativa glottidalis sonora ex his definitionibus phoneticis cognoscitur:

Praeterea fricativa glottidalis sonora pronuntiatio pulmonea atque oralis est, nam flumen aëris necessarium ad pronuntiandum e pulmonibus pressum solum per os exit.

Usus[recensere | fontem recensere]

Fricativa glottidalis sonora naturaliter inter verbi cuiuslibet vocales invenitur. Itaque [ɦ] in plurimis linguis /h/ phonematis allophonum intervocale exstitit; sic in Latina quoque res se habet, vel potius habuit, nam iam aetate praehistorica [ɦ] inter vocales perierat, sicut acciderat in nēmō < *nehemō [neɦemo:]. In Latinitate classica pro certo habere non possumus, utrum h littera [ɦ] pronuntiationis instar fuerit, an contiguarum syllabarum confinium indicaverit: mihī [miɦi:] aut [mii:] ~ [mi:]; nihil [niɦil] aut [niil] ~ nīl [ni:l]; prehendō [preɦendo:] aut [preendo:] ~ prēndō [pre:ndo:].[2] Meminisse enim debemus [ɦ] pronuntiationem nusquam nisi in rima glottidis nasci, nec quicquid supra glottidem figuretur non suo iure fieri.[3]

Fricativa glottidalis sonora in paucissimis linguis phonema exstitit. Itaque in lingua Batava normata fricativae glottidalis pronuntiatio sonora est (sicut [ɦut], hoed 'pileus'), quam ob rem /ɦ/-phonema in systemate linguae Batavae poni solet.[4] Sed sunt etiam dialecti Batavae, in quibus 'pileus' [hut] pronuntietur. Itaque meminisse debet phoneticam inter [ɦ] et [h] distinctionem non esse talem, quae in systemate phonologico Batavo ad verborum significationes mutandas adhibeatur: fricativa glottidali surda [h] pro sonora [ɦ] substituta verbum ipsum idem significabit. Certum /ɦ/ phonematis specimen est in distinctione phonetica, cui significationis distinctio coniuncta sit. Huius modi par minimum in lingua Zime invenitur, ut hàs 'secare' : ɦàs 'calor'.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Grammaticus quidam innominabilis: "h conrasis paululum faucibus . . . exhalat" (Keil supp. 307).
  2. Allen (1978: 43, 45).
  3. Keating (1988).
  4. Gussenhoven (1992: 45).
  5. Ladefoged & Maddieson (1996: 326). Lingua Zime ad linguarum Tzadicarum ramum Masa pertinet (Sachnine 1982).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allen, W. Sydnay (1978) Vox Latina. A guide to the pronunciation of Classical Latin. Second edition. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Gussenhoven, Carlos (1992). Dutch. Journal of the International Phonetic Association 22, 45–47.
  • Keating, Patricia A. (1988). Underspecification in phonetics. Phonology 5, 275-292.
  • Ladefoged, Peter & Maddieson, Ian (1996). The Sounds of the World's Languages. Oxford: Blackwell.
  • Sachnine, Michka (1982). Le Lame. Un parler zime du Nord-Cameroun (langue tchadique). Phonologie - Grammaire. Paris: Société d'études linguistiques et anthropologiques de France.