Maurus La Torre

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Maurus La Torre, linguarum peritus et paedagogus Italus

Maurus La Torre (natus die 11 Novembris 1946 Romae, mortuus ibidem die 26 Martii 2010) Italus esperantista, linguista, paedagogus fuit. Pro eo nominatum est praemium in esperantistis distribuendum.

Vita[recensere | fontem recensere]

La Torre mathematicae linguisticae vacabat ad Studium Urbis. Postea professor de paedagogica ars experimentalis in Facultate scientiarum supplementariarum Romana creatus est ubi docebat studiosos aestimationem discendi iustam, didacticam cum machinis computatoriis, tractationem textuum electronicam, interlinguistica. Membrum in Sectione de dispositione didactica educatoriaque (DIPED) in animo habuit ut laboratorium exploratorium de analysi textuum automatica (LAAT) ibi collocatum quam optime gereretur.

Opuscula plura necnon symbolas multas in periodicis pepigit e.g. de indagando processu discendi analogico, de disciplina computatris aucta, de analysi verborum digna, de linguae Esperanticae instructione. Quoad terminologias praesertim de rebus computatoriis mathematicisve diu et profunde cogitabat meditabaturque.

Actiones in rebus Esperanticis[recensere | fontem recensere]

La Torre praeses fuit Associationis Esperanticum docentium internationalis, cum anono 1998 inceptum quoddam novum introduxit: educatio internationalis inter scholas varias distributa educationem aequalem interculturalem promoveret foveretque. Inde eum anno 2000 esperanistam anni honorarium declaraverunt. La Torre Universitatis Sancti Marini sodalis fuit, accuratius Academiae internationalis scientiarum (Akademio Internacia de la Sciencoj de Sanmarino - AIS), et anno 2007 in Academiae Esperanticae gremium acceptus est. Vicipaediam Esperanticam symbolis multis quoque ditavit.

Anno 2014 familia Mauri La Torre annuntiavit se Praemium Mauri La Torre instituturam esse; ornamentum hoc post biennia adiudicandum esse. Prima vice attributio fieri potuit mense Iulio 2015 Ostendae quo magistri magistraeque idiomatis Zamenhofianum convenerant ad congressum suum celebrandum. Honoraverunt domnum Davidem Astori Italum quippe qui bis convertisset opus Pinoculum a Carolo Collodi scriptum. Palmae ipsius translatio autem nonnullos dies post Insulae facta est in Congressu universali Esperantico centesimo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]