Jump to content

Marius Monti

E Vicipaedia
Wikidata Marius Monti
Res apud Vicidata repertae:
Marius Monti: imago
Marius Monti: imago
Marius Monti: subscriptio
Marius Monti: subscriptio
Nativitas: 19 Martii 1943; Baretium
Patria: Italia
Nomen nativum: Mario Monti

Marius Monti (Baretii die 19 Martii 1943 natus) est rerum oeconomicarum peritus Italicus.

Lector seu professor apud universitates Athesinam Taurinensemque, Marius Monti est ab anno 1994 praeses universitatis privatae Mediolanensis Ludovici Bocconi, ubi in studia oeconomiae incubuerat et docuerat. Alumnus etiam fuerat apud universitatem Yalensem.

A mense Ianuario anni 1995 usque ad Martium 1999 et iterum a Septembri 1999 usque ad mensem Octobrem anni 2004 membrum Commissionis Europaeae fuit. Die 9 Novembris 2011 a Reipublicae Italicae praeside Georgio Napolitano senator in totam vitam creatus est. A die 16 Novembris 2011 usque ad diem 28 Aprilis 2013 primus minister Italicus fuit; die enim 21 Decembris 2012, maioritate in Parlamento Italico carente, se ab officio abdicaverat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Angela Merkel (ad sinistram), Marius Monti, Baracus Obama, Iosephus Manuel Barroso (a tergo visus) in Mexico anno 2012 colloquentes

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marium Monti spectant.