Marcus Servilius C.f. Pulex Geminus
Marcus Servilius C.f. Pulex Geminus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Avus eius Publius Servilius Q.f. Geminus consul annorum 252 atque 248 a.C.n. erat. Pater eius praetor eiusdem nominis XV annos in captivitate fuisse dicitur. Frater Gaius Servilius C.f. Geminus ei anno 203 consul antecessit.
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 211 a.C.n. augur factus est, anno 204 aedilis curulis, anno 203 magister equitum et anno 202 consul successor fratris Gaii una cum Tiberio Claudio P.f. Nerone. Etruriam provinciam accepit et fratrem dictatorem nominavit. Anno 201 Xvir ad agros tribuendos in Apulia et Bruttio fuit atque annis 197 - 194 IIIvir ad colonias deducendas erat[1]. Anno 167 iam admodum senex, cum inimici et milites imperatori infensi qui apud Pydnam Macedones vicerat iam effecissent ut tribus prima rogationem antiquaret, tribunal ascendens pro triumpho Lucii Aemilii Paulli orationem habuit quae populi animos mutavit[2]. Nam redintegrato suffragio triumphus Paullo decretus est. Imitationem quandam huius orationis historiis suis inseruit Titus Livius. Exeunte oratione cicatrices in bellis adverso corpore acceptas nudasse dicitur et viginti tres hostes memorasse in singularem pugnam a se provocatos totidemque spolia relata[3].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Münzer: Servilius 78). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band II A,2, Stuttgart 1923, Sp. 1805–1807.
- Tassilo Schmitt, "S. Pulex Geminus, M. [I 25]" in Der Neue Pauly vol. 11 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01481-9) col. 467–468.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius XXXII.29.3 et XXXIV.45.2.
- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita, XLV 35,5-39,20; Plutarchus, Aemilius, 30,2-32,1
- ↑ Titus Livius XLV.39.17-9. Plutarchus, Vita Aemilii Paulli 31.8-9.
| Antecessores: Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio et Gaius Servilius C.f. Geminus |
Consul 202 a.C.n. cum Tiberio Claudio P.f. Nerone |
Successores: Gnaeus Cornelius L.f. Lentulus et Publius Aelius Q.f. Paetus |