Tiberius Claudius P.f. Nero

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Tiberius Claudius P.f. Nero (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 202 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Consobrinus eius Gaius Claudius Ti.f. Nero consul anni 207 a.C.n. erat, proavus autem Appius Claudius Caecus, qui annis 307 et 296 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Tiberius Claudius ipse anno 204 praetor in Sardinia legionem rexit atque frumentum in Africam ad milites Publii Cornelii Scipionis misit[1]. Anno 202 una cum Marco Servilio C.f. Pulice Gemino consul fuit. Claudius Africam provinciam accepit: L navibus transiret et una cum Scipione milites contra Poenos duceret[2]. Sed procella magna coactus est, ut portum Populonii adiret. Tum Ilvam et Corsicam navigavit, ubi nova tempestate impeditus est. In oppido Carali in Sardinia naves refici iussit, sed tum tempus navigandi finitum erat et ita noniam Proelio Zamensi interfuit[3]. Imperio non prorogato domum rediit nihil praeterea de eo novimus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXIX 11,11; 13,2; 13,5; 36,1.
  2. Titus Livius, op.cit., XXX 27,1-5.
  3. Titus Livius, op.cit., XXX 38,6seq. et 39,1seqq.


Antecessores:
Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio et Gaius Servilius C.f. Geminus
Consul
202 a.C.n.
cum
Marco Servilio C.f. Pulice Gemino
Successores:
Gnaeus Cornelius L.f. Lentulus et Publius Aelius Q.f. Paetus