Marcus Servilius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Servilius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculi fuit. Uxorem Noniam in matrimonium duxit. Anno 3 consul ordinarius creatus est et ad 30 Iunii magistratum gessit, tum Lucius Volusius Saturninus successit. Anno 17 Tiberius imperator ei "Pantulei divitis equitis Romani hereditatem, quamquam ipse heres in partem legeretur, tradidit"[1]. Anno 20 Publius Sulpicius Quirinius, qui uxorem suam Aemiliam Lepidam adulterii accusabat, ad proferendas accusationes illexit[2]. Filius eius Marcus Servilius Nonianus, historiarum scriptor et consul ordinarius anni 35 erat[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales II 48
  2. Tacitus, Annales III 22
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 468


Antecessores:
Publius Vinicius et Publius Alfenus Varus
Consul
3
cum
Lucio Aelio Lamia
Successores:
Sextus Aelius Catus et Gaius Sentius Saturninus