Sextus Aelius Catus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Sextus Aelius Catus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ineunte fuit qui consulatum anno 4 gessit.

Pater eius Quintus Aelius Tubero iuris peritus fuit, frater Quintus Aelius Tubero, consul ordinarius anni 11 a.C.n.. Catus anno 4 ipse consulatum ordinarium[1] ad 30 Iunii gessit, tum ei Gnaeus Sentius Saturninus successit. Anno incerto e Getarum finibus 50 000 hominum Moesorum[2] dictorum citra Danuvium transtulit[3], incertum utrum proconsul Macedoniae an legatus Augusti pro praetore novae provinciae Moesiae tum fuerit. Postea Lucium Seium adoptavit, filium Lucii Seii Strabonis equitis. Ille nomen Lucii Aelii Seiani sumpsit et praefectus praetorio Tibero regnante factus est. Filia Aelia Paetina anno 28 Claudio imperatori nupsit, sed imperator post Seianum mortuum divortium fecit cum ea.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 172
  2. Unde nomen provinciae Romanae datum.
  3. Strabo VII.3.10


Antecessores:
Lucius Aelius Lamia et Marcus Servilius
Consul
4
cum
Gaio Sentio Saturnino
Successores:
Lucius Valerius Messalla Volesus et Gnaeus Cornelius Cinna Magnus