Lucius Aelius Lamia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Aelius Lamia (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 33) senator Romanus fuit. Cursum honorum IIIvir aere argento auro flando feriundo iniit. Praeterea XVvir sacris faciundis erat. Anno 3 consul ordinarius creatus est et summum magistratum ad 30 Iunii gessit. Tum Publius Silius successit, annis 4 ad usque 6 in Germania, deinde 10/11 Tiberii imperio legatus pugnavit. Anno 15/16 proconsul Africae factus est. Tiberius imperator eum anno 22 legatum Augusti pro praetore Syriae fecit, sed Romae retinuit[1]. Anno 32 praefectus urbi Romae nominatus anno sequente exeunte mortuus est. Funere censorio celebratus est[2]. Filius eius Tiberius Plautius Silvanus Aelianus erat, qui annis 45 et 74 consul suffectus erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dio Cassius 58.19.
  2. Tacitus, Annales VI 27


Antecessores:
Publius Vinicius et Publius Alfenus Varus
Consul
3
cum
Marco Servilio
Successores:
Sextus Aelius Catus et Gaius Sentius Saturninus