Lucius Volusius Saturninus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Volusius Saturninus (natus anno 38 a.C.n. vel 37 a.C.n., mortuus anno 56) senator Romanus fuit. Patria familiae Lucus Feroniae erat, ubi Volusii villam magnam possidebant. Pater eius Lucius Volusius Saturninus erat. Ipse anno 3 consul suffectus creatus est. Augusto imperatore regnante anno 9/10 proconsul Asiam administravit, tum legatus ignotae provinciae, forsitan Illyrici fuit, tum ad annum 38 aut diutius legatus pro praetore Dalmatiae factus est, denique anno 42 ad mortem anno 56 praefectus urbi Romae erat. Praeterea collegiis sodalium Augustalium et Titiorum interfuit. Senatus Volusio mortuo funus censorium constituit. Tacitus scripsit[1] "... at L. Volusius egregia fama concessit, cui tres et nonaginta anni spatium vivendi praecipuaeque opes bonis artibus, inoffensa tot imperatorum amicitia fuit."
Filius eius Quintus Volusius Saturninus, consul ordinarius anni 56 fuit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Annales XIII 30
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 324