Publius Sulpicius Quirinius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iosephus et Maria describuntur, praeside P. Sulpicio Quirinio (Ecclesia Sancti Salvatoris in Chora Constantinopolitana, saec. XIII)

Publius Sulpicius Quirinius (in fontibus Graecis Κυρήνιος; natus ignoto anno, mortuus anno 21) senator Romanus tempore Augusti imperatoris fuit. Familia sine maioribus (non enim ad patriciam gentem Sulpiciorum pertinebat), patria Lanuvium fuit[1]. Uxorem primo Appiam Claudiam, deinde Aemiliam Lepidam duxit.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Sulpicius proconsul Cretae et Cyrenes circa annum 15 a.C.n. factus est. Ibi contra Garamantes feliciter pugnavit[2]. Anno 12 a.C.n. consul ordinarius creatus est. Postea fuit legatus Augusti pro praetore Galatiae et Pamphyliae, ubi inter annos 5 et 3 contra Homodanenses certavit et ornamenta triumphalia meruit. Deinde proconsul Asiae et anno 2/3 fuit rector Gai Caesaris in orientem missi. Nec ideo Tiberium Rhodi tum exsulantem colere pratermisit, quod ille imperator factus in oratione funebri memorare cordi habuit[3].

Paulo post legatus Augusti pro praetore Syriam administravit. Anno 6[4] censum habuit, quod Iudaea imperio Romano addita pars provinciae Syriae facta est.[5] Hic census in evangelio Lucae commemoratum esse quidam putant[6]. Res huiusmodi in administratione Romana iamdiu fieri solebant, tunc vero Iudaeis nova erat ac paulisper eos turbavit et ad seditiones incitavit ducibus Iuda Gamalensi et Sadocco qui illo tempore 'quartam philosophiam' (nomen a Flavio Iosepho inditum ut usurpemus) docere coeperunt ː libertatis amore moti nullum dominum nisi Deum agnoscere patiebantur et ita antecessores fuere eorum qui postea zelotae appellati sunt[7]. Simul Quirinius bona Herodis Archelai ethnarchae ab Augusto abdicati vendebat et summum sacerdotium Ioazaro ademit et Anano contulit ː ita et in religiosis rebus Romani Iudaeorum domini erant[8].

Anno 20 cum Aemilia Lepida divortium fecit et eam adulterii acerrime accusavit[9]. Anno 21 obiit[10] atque publicis exsequiis Tiberii decreto honoratus est.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales III.48
  2. Florus II.31.
  3. Tacitus, Annales III.48
  4. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae 18.26
  5. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae 17.355 et 18.1-2
  6. Evangelium secundum Lucam 2.1-7
  7. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae 18.3-10 et 23-25. De Bello Iudaico 2.137-138
  8. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae 18.26
  9. Tacitus, Annales III.22 et 48
  10. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 1105

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Antecessores:
Tiberius Claudius Nero et Publius Quinctilius Varus
Consul
12 a.C.n.
cum
Marco Valerio Messalla Barbato Appiano
Successores:
Quintus Aelius Tubero et Paullus Fabius Maximus