Publius Vinicius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Publius Vinicius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus temporibus imperatorum Augusti et Tiberii fuit. Pater eius Marcus Vinicius consul suffectus anni 19 a.C.n. erat. Ipse legatus pro praetore in Macedonia et Thraciae fuit. Velleius Paterculus Vinicio duce tribunus militum erat[1]. Eo tempore Moesia provincia condita est. Deinde anno 2 consul ordinarius creatus est et magistratum summum ad ad 30 Iunii gessit. Tum Publius Cornelius Lentulus Scipio ei successit. Tum fuit proconsul Asiae, ut plerique putant. Cum Gnaeus Calpurnius Piso eum patronum in iudicio homicidii Germanici petebat, Vinicius negabat[2]. Fuit praeclarus orator[3]. Filius eius Marcus Vinicius annis 30 et 45 consul ordinarius creatus est[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Velleius Paterculus II 101,3
  2. Tacitus, Annales III 11,2
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 237
  4. ibidem


Antecessores:
Gaius Iulius Caesar et Lucius Aemilius Paullus
Consul
2
cum
Publio Alfeno Varo
Successores:
Lucius Aelius Lamia et Marcus Servilius