Marcus Lollius

E Vicipaedia
Wikidata Marcus Lollius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 54 a.C.n.; Ferentinum
Obitus: 2 CE; Roma
Patria: Roma antiqua

Familia

Coniunx: Aurelia
Proles: Marcus Lollius, Publius Lollius Maximus

Marcus Lollius [1](natus ignoto anno, mortuus anno 2), fuit senator Romanus primo saeculo a.C.n. Consulatum anno 21 a.C.n. gessit, anno 16 a.C.n. a Sugambris in Germania superatus est, postremo praeceptor Gai Caesaris, Augusti nepotis et successoris designati, fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Filius eius Marcus Lollius consul suffectus erat, neptis Lollia Paulina, uxor secunda Caligulae, alter filius Publius Lollius Maximus dux militum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fuit homo novus. Bello civili Marci Bruti legatus erat atque ideo proscriptus : cum vero captus a triumviris esset, servum se esse simulans ne occideretur, a futuro collega in consulatu Aemilio Lepido Barbula emptus et servatus est. Qui etenim, postquam pseudoservus Romae adgnitus est, per Marcum Agrippam ab Octaviano impetravit ut Lollio ignosceret. Postea Actiaca pugna econtra Lollius Octaviani legatus et victor erat, Barbula vero Antonii legatus et victus. Tum Lollius invicem ab imperatore suo impetravit ne captum Barbulam morte damnaret[2]

Anno 25 primus legatus Augusti pro praetore Galatiae, quae antea regnum fuerat, factus est. Anno 21 consul - primo sine collega, quod Augustus in Sicilia absens a populo consul electus magistratum recusavit[3] - deinde cum Quinto Aemilio Lepido. Ambo consules Romae pontem Fabricium reparaverunt. Anno 19 vel 18 in Thracia contra Bersos certavit vicitque[4]. Anno 17 a.C.n. legatus Galliam Comatam administravit. Hic eo anno vel sequenti ab Usipetibus, Tencteris, Sugambris cladem accepit, quae postea Clades Lolliana[5] nominata est. Quam ob rem Augustus in Galliam venit et bellum contra Germanos trans Rhenum habitantes praeparavit[6]. Anno 1 a.C.n. Augustus eum adiutorem et rectorem Gai Caesaris iuvenis in orientem proficiscentis fecit. Sed acerrime cum adulescente iurgavit et in provincia mortuus est. Filia eius Lollia Paulina postea Caligulae nupsit[7].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cognomen eius Paullinus fuisse videtur.
  2. Appianus, Bell. civ. IV 210-215. De coniectura modernorum eruditorum agitur : etenim Appianus alterum virum tantum Marcum, alterum tantum Barbulam nominat dum addit collegas postea in consulatu fuisse. Nihil tamen a quoquam propositum est quod aptius verisimiliusque hunc Appiani locum illustraret. De quo vide Fr. Hinard, op. laud.
  3. Dio Cassius 54.6.
  4. Dio Cassius 54.20.
  5. Suetonius, "Divus Augustus" 23.
  6. Dio Cassius 54.20.
  7. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 430-431

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • François Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome, 1985, ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 487-488 Hic legere potes

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Antecessores:
Marcus Claudius Marcellus Aeserninus et Lucius Arruntius
Consul
21 a.C.n.
cum
Quinto Aemilio Lepido
Successores:
Marcus Appuleius et Publius Silius Nerva