Vertumnus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
"Vertumnus et Pomona", Paulus Moreelse, anno 1630

Vertumnus fuit deus apud Romanos, originis Etruscae habitus, fortasse ex dea Voltumna derivatus.[1] Signum Vertumni in vico Tusco in infimo monte Palatino stetit, et templum in monte Aventino habuit.

Poetae, nomen vocabulo verto coniungentes, Vertumnum deum vertionis esse descripserunt: vel deum temporum anni, vel deum commutationis aestus, vel deum semper mutantem. Exempli gratia, apud Propertium in libro IV.2 Elegiarum legimus:

quid mirare meas tot in uno corpore formas,
accipe Vertumni signa paterna dei.
Tuscus ego Tuscis orior, nec paenitet inter
proelia Volsinios deservisse focos.
haec me turba iuuat, nec templo laetor eburno:
Romanum satis est posse videre Forum.
hac quondam Tiberinus iter faciebat, et aiunt
remorum auditos per vada pulsa sonos:
at postquam ille suis tantum concessit alumnis,
Vertumnus verso dicor ab amne deus.

Secundum Metamorphoses Ovidii Vertumnus cum Pomonam nympham adamaret, in anum sese convertit, hortosque eius ingressus, multis ei rationibus persuadere conatus est, ut sibi coniugio iungeretur. Verum cum ea via nihil proficeret, posita anus persona in iuvenilem rediit formam: cuius pulchritudinem admirata nympha, vim iam inferenti deo non admodum se praebuit molestam.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In Der Neue Pauly, s.v. "Vertumnus", Luciana Aigner-Foresti "Urspr. etr. Gott" scribet et deum Voltumnae Etruscae coniunget. In Oxford Classical Dictionary Herbert Jennings Rose et John Scheid rem in dubium vocant, scribentes "supposedly an Etruscan god [...] but nothing confirms this view [...] which may just be speculation based on the resemblance of his name to that of Voltumna and the fact that his temple on the Aventine (its anniversary 13 August) displayed a painting of M. Fulvius Flaccus, conqueror of Volsinii in 264 BC".
  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus, s.v. "Vertumnus"
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vertumnus spectant.