Marcus Aemilius Lepidus (consul 6)

E Vicipaedia

Marcus Aemilius Lepidus (nescimus, quando natus sit, mortuus anno 33) senator Romanus et pronepos Marci Aemilii Lepidi triumviri fuit. Pater Aemilius Lepidus Paullus anno 34 a.C.n. consul suffectus et postea censor creatus est.
Ipse anno 6 consulatum ordinarium administravit et postea legatus Augusti pro praetore Pannoniae ornamenta triumphalia accepit[1], Tiberius autem qui hoc bello exercitui universo imperaverat cum Augusto triumphum celebravit ; tum ab anno 14 legatus Hispaniae Citerioris factus est. Anno 20 Gnaeum Calpurnium Pisonem in senatu defendit[2]. Ab anno 26 ad usque 28 proconsul Asiam rexit. Anno 22 sumptibus suis Basilicam Aemiliam in pristinum splendorem reddidit. Anno 32 a Marco Valerio Messalla Messalino propter potentiam in senatu incusatus incolumis evenit[3]. Anno 33 mortuus est. Tacitus[4] scripsit: "Obiit eodem anno et M. Lepidus de cuius moderatione atque sapientia in prioribus libris satis conlocavi. Meque nobilitas diutius demonstranda est: quippe Aemilium genus fecundum bonorum civium, et qui eadem familia corruptis moribus, inlustri tamen fortuna egere."

Filia Aemilia Lepida Druso Iulio Caesari nupsit, filius adoptatus Marcus Aemilius Lepidus familiaris Caligula et sororis Iuliae Drusillae maritus a Caligula anno 39 caesus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dio Cassius 56.12 et 17
  2. Tacitus, Annales III 11,2
  3. Tacitus, Annales VI 5
  4. Annales VI 27,2


Antecessores:
Lucius Valerius Messalla Volesus et Gnaeus Cornelius Cinna Magnus
Consul
6
cum
Lucio Arruntio
Successores:
Quintus Caecilius Metellus Creticus Silanus et Aulus Licinius Nerva Silianus