Lucius Arruntius (consul 6)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Arruntius (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 37) senator Romanus Augusti et Tiberii imperatorum temporibus. Pater eius Lucius Arruntius consul ordinarius anni 22 a.C.n. fuit. Ipse anno 6 ad 30 Iunii consulatum ordinarium gessit, tum Lucius Nonius Asprenas fasces suscepit. Augustus eum "non indignum et si casus (imperii) daretur ausurum" dixit[1]. Anno 14 Tiberius Arruntium "divitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat"[2], cum in senatu de principatu novi Augusti dixisset. Anno 15 curator aquarum fuit, anno 25 legatus Augusti pro praetore Hispaniae Citerioris factus Romam relinquere non permittebatur[3]. Anno 32 in senatu accusatus absolvebatur, sed anno 37 adulterii Albucillae damnatus mortem voluntariam petivit, servitium novi domini post Tiberium (iam Caligula regnaturus erat) ut effugeret[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus Annales I 13
  2. ibidem
  3. Tacitus Annales II 65,2
  4. Tacitus, Annales VI 47-48. Dio Cassius 58.27.


Antecessores:
Lucius Valerius Messalla Volesus et Gnaeus Cornelius Cinna Magnus
Consul
6
cum
Marco Aemilio Lepido
Successores:
Quintus Caecilius Metellus Creticus Silanus et Aulus Licinius Nerva Silianus