Drusus Iulius Caesar

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nummus Drusi Iulii Caesaris

Drusus Iulius Caesar (natus 7 Octobris 15 aut 14 a.C.n. nomine Nero Claudius Drusus, mortuus 14 Septembris 23) filius Tiberii imperatoris et Vipsaniae Agrippinae.
Anno 6 a.C.n., cum pater Rhodum se reciperet, Romae mansit. Patre Romam anno 2 reverso togam virilem accepit. Anno 4, cum pater ab Augusto adoptatus esset, nomen Drusi Iulii Caesaris sumpsit. Paulo post Liviam Iuliam sororem Germanici Caesaris et viduam Gaii Caesaris in matrimonium duxit. Ab anno 9 aderat, cum senatus haberetur. Anno 11 quaestor electus est et ei sine praetura consulatum petere concessum est. Anno 14, post mortem Augusti, testamentum legit et elogium e rostra habuit. Septembre eius anno a Tiberio cum praefecto praetorio Lucio Aelio Seiano in Illyricum ad seditiones militum opprimendas missus est. Anno 15 consul ordinarius creatus est. Hoc anno in odium Seiani venit, quod eum coram publico afflixit. Anno 17 imperium proconsulare per Illyricum accepit, ut Germanos arceret. Anno 18 ovatio ei et Germanico decreta est. Anno 19 exeunte propter mortem Germanici in Italiam revertit et funebri Caesaris interfuit. 28 Maii 20 ovationem celebravit, pro qua arcus honoris in Foro Augusti aedificatus est. Deinde iudicio in Gnaeum Calpurnium Pisonem interfuit. Tum in Illyricum profectus est. Anno 21 consul II ordinarius factus est. Sunt, qui dicant Drusum anno 23 a Seiano veneno interfectum esse, quod praefectus praetorio amator esset Liviae Iuliae, uxoris Drusi. Post mortem in Mausoleo Augusti sepultus est.
Quattuor liberos ex Iulia habuit: unum filium ignoto nomine, qui anno 15 natus paulo post mortuus est, 20 Decembris anni 19 gemellos Tiberium Iulium Caesarem Gemellum (mortuus anno 37) Germanicum Iulium Caesaremque (mortuus anno 23) et anno 5 Iuliam filiam, qui ad annum 43 vivebat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 825-826


Antecessores:
Sextus Pompeius et Sextus Appuleius
Consul
15
cum
Gaio Norbano Flacco
Successores:
Sisenna Statilius Taurus et Lucius Scribonius Libo


Antecessores:
Marcus Valerius Messalla Messallinus et Marcus Aurelius Cotta Maximus Messallinus
Consul
21
cum
Tiberio Caesare Augusto IV
Successores:
Decimus Haterius Agrippa et Gaius Sulpicius Galba