Mapo doufu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gastronomia Sichuanensis: Mapo doufu ("caseus de soia vetulae maculatae")

Mápó dòufu seu litteris Sinicis 麻婆豆腐 est ferculum typicum provinciae Sichuanensis in Sinis. Quod ferculum de caseo soiae (dòufu) factum, in honorem vetulae cuiusdam tabernariae Chengduensis morbo maculatae nominatur.

Caseus soiae in ofellis secatur et muria calida maceratur. Caro bubula minutim concisa frigitur. Pulmentum fabarum e capsico, fabae fermentatae, capsica concisa, allium, gingiber leviter friguntur. Caseus soiae, caro bubula, piper candidum cum aqua adduntur. Omne breviter coquitur. Ius amylo patatarum spissari, allium viride sive et cepullae virides addi possunt. Infertur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • E. N. Anderson, "Sichuan (Szechwan) Cuisine" in Solomon H. Katz, William Woys Weaver, edd., Encyclopedia of Food and Culture (3 voll. Novi Eboraci: Scribner, 2003. ISBN 0-684-80565-0) vol. 1 pp. 393–396
  • William Chan Tat Chen, Bin Gao, "La Cuisine chinoise" in Michel Aufray, Michel Perret, edd., Cuisines d'Orient et d'ailleurs (Grenoble: Glénat, 1995. ISBN 2-7234-1792-1) p. 189
  • Fuchsia Dunlop, The Food of Sichuan (Londinii: Bloomsbury, 2019) pp. 244-246

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ars coquinaria Iaponica: Mabodoufu sicut in popina urbis Kobe infertur