Ludovicus Thoma
Ludovicus vulgo Ludwig Thoma (natus Oberammergau die 21 Ianuarii 1867; mortuus Tegernsee die 26 Augusti 1921) fuit causidicus et scriptor Germanicus populo gratus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filius saltuarii officialis tempora scholastica sua sat iucunda in opusculis Lausbubengeschichten (1905) et Tante Frieda. Neue Lausbubengeschichten (1907) aeterniti tradidit. Studiis iurisprudentiae peractis sexennium ab anno 1894 Dachani et Monaci causidicabatur. Quo de tempore certiores fimus, cum sale, in libris Assessor Karlchen (1901).
Thoma ex anno 1899 Monaci periodicum satiricum "Simplicissimus" moderatus est et sese omnino in scribendo collocavit. Falso nomine Petri Schlehmihl carmina et alias symbolas exaravit quas e.g. in foliis "März" apparuerunt. Quibus in edendis auxiliabatur Hermannus Hesse. In animo erat ut hominum illustriorum simulata et falsa revelarentur, ut ridendo dicerentur vera. Similes res in dramate Magdalena (1912) et in satura Briefwechsel des bayrischen Landtagsabgeordneten Jozef Filser observentur.
Primo bello mundano coorto Thoma quoque factus est bonus, qui patriae amorem nimium efferre coepit. Itaque in ephemeridibus "Miesbacher Anzeiger" annis 1920 ineuntibus contra rem publicam democraticam invectivas iecit. Neque antisemitismo immunis fuisse videtur.
Attamen laudentur eius fabulae et specula societatis quae creaverat et urbana cum rusticis conferunt; naturalismi sobrietas ei ad facetias exprimendas servit. In comoediis autem saepe dialectos adhibetur.
Honores
[recensere | fontem recensere]Gymnasium quoddam in oppido Prien ad Lacum Chiemensem nomen eius portare dignatum est.
Opera alia
[recensere | fontem recensere]Mythistoriae
[recensere | fontem recensere]- Andreas Vöst (1906)
- Der Wittiber (1911)
- Altaich (1918)
- Der Ruepp (1922)
- Münchnerinnen (1923)
Narratiunculae
[recensere | fontem recensere]- Agricola (1897)
- Kleinstadtgeschichten (1908)
- Der Münchner im Himmel (1911)
- Heilige Nacht (1917)
- Erinnerungen (1919)
Dramata
[recensere | fontem recensere]- Die Medaille (1901)
- Die Lokalbahn (1902)
- Moral (1909)
- Lottchens Geburtstag (1911)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Thoma spectant. |
- Vicifons
- nexus apud DDB
- opera apud Zeno.org
- "Aus dem Vollen". - Apud: Der Spiegel, 20.8.1989 (de antisemiticis sententiis)
- pagina domestica gymnasii ad Prien