Aulus Postumius A.f. Albinus Luscus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aulus Postumius A.f. Albinus Luscus (natus circa saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 168 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Avus eius Aulus Postumius A.f. Albinus erat, consul anni 242 a.C.n., fratres Spurius Postumius A.f. Albinus Paullulus anno 174 et Lucius Postumius A.f. Albinus anno 173 consulatum gesserunt.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Inter bellum contra Antiochum III consulem legatus fuit. Anno 187 aedilis curulis fuit[1]. Anno 185 praetor electus est. Anno 180 una cum Gaio Calpurnio C.f. Pisone creatus contra Ligures pugnavit. Anno 176 inter gentes Dardanos et Bastarnos de pace agebat. Anno 175 duumvir aedis dedicandis, 174 censor una cum Quinto Fulvio Cn.f. Flacco erat. Ab anno 173 decemvir sacris faciundis fuit et anno 168 - Perse Macedonum rege apud Pydnam victo - Xvir ad orientem reformandam fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia XVIII 42


Antecessores:
Publius Cornelius L.f. Cethegus et Marcus Baebius Q.f. Tamphilus
Consul
180 a.C.n.
cum
Gaio Calpurnio C.f. Pisone
Successores:
Lucius Manlius L.f. Acidinus Fulvianus et Quintus Fulvius Q.f. Flaccus