Lucius Calpurnius Piso (consul 27)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Calpurnius Piso (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus erat primo saeculo post Christum natum. Pater eius Gnaeus Calpurnius Piso consul ordinarius anni 7 a.C.n. erat, qui anno 20 mortis Germanici Caesaris accusatus mortem voluntariam petivit. Idcirco filius praenomen a Gnaeo in Lucium mutavit. Mater erat Munatia Plancina quae et ipsa iubente Tiberio periit, diu tamen post Germanici mortem[1].

Filius quaestor Augusti anno 18 erat, anno 27 consul ordinarius factus est, annis 36-37 praefectus urbi Romae fuit et vel 38/39 vel 39/40 proconsul Africam administravit[2].Tum Caligula qui superbiam Pisonum suspectam habebat legiones auxiliaque illius provinciae proconsulibus ademit atque legato tradidit : ab illo tempore semper legatus et proconsul in provincia Africa simul fuere[3]. Filius eius Lucius Calpurnius Piso erat, qui anno 57 consulatum ordinarium gessit.

L. Piso conviva[recensere | fontem recensere]

Plinius de convivio biduo Tiberii et L. Pisonis narrat, post quod Piso officium praefectus Urbi nactus est.[4] Suetonius, idem convivium referens, nomen addit tertii convivae Pomponii Flacci: "Princeps ... cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam provinciam, alteri praefecturam urbis confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus.[5] Sed Pomponius Flaccus legatus Syriae ab anno 32 meruit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio 48.22.
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 947
  3. Dio Cassius 59.20
  4. Plinius, Naturalis historia 14.144-146
  5. Suetonius, De vita Caesarum "Tiberius" 42


Antecessores:
Gnaeus Cornelius Lentulus Gaetulicus et Gaius Calvisius Sabinus
Consul
27
cum
Marco Licinio Crasso Frugi
Successores:
Gaius Appius Iunius Silanus et Publius Silius Nerva