Lobster Newberg

Lobster Newberg (scilicet "astacus stilo Newberg") est ferculum gastronomiae Neo-Eboracensis in Civitatibus Foederatis. Methodus a Beniamino Wenberg nauta inventam esse fertur. Illum Carolo Delmonico conditori Caroloque Ranhofer coquo popinae Delmonico's [en] Novi Eboraci in urbe anno 1876 primum monstravisse; eos methodo paulo mutata, amicitia nautae abrupta, ferculum a convivis semper laudatum sub nomine Newberg loco Wenberg continuo intulisse.[1] Ipse Ranhofer anno 1894 methodum divulgavit sub rubrica "lobster à la Newberg or Delmonico" in libro The Epicurean divulgavit.[2]

Astaci viventes bulliantur, frigescere sinuntur. Caudae bracchiaque dissecantur atque una cum taumaly [en] breviter butyro friguntur. Iure e cramo, butyro soluto, capsico Cayennensi, spiritu Cognacensi, vino Xerae (aut apud alios Maderaico) breviter et leviter coquuntur. Frusta astacorum in patellis disponuntur. Eodem iure, iam cramo vitellisque ovorum conspissato, teguntur. Inferuntur.
Notae[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Praecepta
- 1887 : Maria Parloa, Miss Parloa's Kitchen Companion (Bostoniae: Estes and Lauriat) p. 225 ("lobster Newburg")
- 1894 : Charles Ranhofer, The Epicurean (Novi Eboraci, 1894) p. 411 ( "lobster à la Newberg or Delmonico")
- 1903 : Auguste Escoffier, Le Guide culinaire (Lutetiae, 1903) pp. 530-531 ("homard à la New-burg")
- 1934 : Auguste Escoffier, Ma cuisine: 2.500 recettes (Lutetiae: Flammarion) pp. 193-194 ("homard à la Newburg")
- 1938 : Prosper Montagné, Larousse gastronomique (Lutetiae: Larousse, 1938) p. 576 ("homard à la Newburg")
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Joe O'Connell, "The unusual story of Lobster Newberg"