Lingua Selcupica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Selcupica
Шöйӄумый эты
Taxinomia:

Samoiedica
 Samoiedica australis

  Lingua Selcupica
Locutores: 1023 (anno 2010)
Sigla: 1 , 2 sel, 3 sel
Status publicus
Officialis Districtus Iamalo-Neneticus regionis Tumenensis (status linguae populi indigenae), aliae regiones Siberiae orientalis
Privata Russia
Litterae: Abecedarium Selcupicum
Scriptura: Cyrillica
Procuratio:
Samoyedic map XVII-XX.png

Linguae Samoiedicae (lineis discretis in saeculo decimo septimo, in saeculo vicesimo colore continuo)

Lingua Selcupica[1] (nomen vetus Samoiedica Ostiacica) est una linguarum Samoedicarum australium, quae ad ramum Samoiedicum linguarum Uralicarum pertinent. In Districtu Iamalo-Nenetico regionis Tumenensis et in aliis regionibus Siberiae statum linguae populi indigenae habet et in ludis litterarum ediscitur. Circa 1023 hominum lingua Selcupica loquuntur. Scriptura utitur Cyrillica cum signis diacriticis non multis. Fine saeculi undevicesimi aliquot libri ecclesiastici Selcupice editi sunt, post annum 1930 abecedarium litteris Latinis compositum est, sed Latinizatione finita iterum abecedarium Selcupicum Cyrillicum elaboratum est, sed solum post annum 1980 stabilitum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Videas Selcupica (Veröffentlichungen des Finnisch-Ugrischen Seminars ...), vol. I—IV, Monaci 1975—1988, et binomen Agraulos selcupicus; sed: Тучкова Н.А., Bibliographia Selkupica, Tomii 2006.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • А. И. Кузнецова и др. Селькупский язык. Petropoli 2002. ISBN 5-09-005259-X. (Russice)
  • Кузнецова А. И., Казакевич О. А., Иоффе Л. Ю., Хелимский Е. А. Очерки по селькупскому языку. Т. 2. Тексты. Словарь. Moscuae 1993. (Russice)
  • Прокофьев Г. Н. Селькупский (остяко-самоедский) язык. Ч. 1. Leninopoli 1935. (Russice)
  • Прокофьев Г. Н.,Селькупская грамматика. Leninopoli 1935. (Russice)
  • Erdélyi J. Selkupisches Wörterverzeichnis, Budapestini 1969. (Theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]