Lingua creola Haitiana

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingua Haitiana Creole)
Jump to navigation Jump to search
Lingua creola Haitiana
Kreyòl ayisyen
Taxinomia:
lingua creola in Francica fundata
Locutores: 14 000 0000
Sigla: 1 ht, 2 hat, 3 hat
Status publicus
Officialis Haitia
Privata Haitia, Insulae Bahamenses, Cuba, Canada, Insulae Caimanenses, Respublica Dominicana, Guiana Francica, Guadalupa, Portus Dives et CFA
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio:


Lingua creola Haitiana (Haitiane: kreyòl) lingua creola colloquialis et scripta est, qua 8,500,000 Haitianorum in Haitia loquuntur. Circiter millio? hominum hac lingua in insulis Bahamensibus, Cuba, Canada, insulis Caimanensibus,[1] Republica Dominicana, Guiana Francica, Guadalupa, Portu Divite, et Civitatibus Foederatis utuntur. Vocabularium huius linguae in lingua Francica fundatur, sed linguis Fonica, Eveica, Congensi, Yoruba, Igbone adfectus. Quamquam, harum Africarum linguarum pondus valde magnum creoli evolutioni non fuit.

Ex anno 1961, lingua Haitiana lingua publica agnoscitur, cuius litterarius usus anecdoticus?, sed crescens est. Multi locutores bilingues sunt, et Francice et Haitiane loquuntur, sed Haitiana inferiorem statutum quam Francicae habet, qua utuntur tum media communicationis tum diaria tum radiophonia.

Usus extra Haitiam[recensere | fontem recensere]

Haitiani emigrantes, praesertim in Civitates Foederatas et Canada lingua Haitiana utuntur. Praesertim in Monte Regio, Quebeci, Novi Eboraci, Bostoniae, Miamiae, in Arce Lauderdalensi et Litore Palmensi[2] extensus est. Alicubi Haitiani emigrantes possibilitatem, ut Haitiane discantur et documenta accipiant et impleant, habent. Etiam tituli Haitiane in metropolitanis stationibus sunt. In America Septemtrionali, multimediorum inter civitates reticulationes Haitiane etiam inveniuntur. Televisificus et radiophonicus tramites sunt.

Haitiana lingua et cultura in plurimis universitatibus Civitatum Foederatarum Bahamensiumque docentur.

In Cuba lingua Haitiana saepissime in usu est, ubi ea utuntur circiter 300 000 advenarum ex Haitia. In Cuba quoque plurima communia sunt, ubi incolae eum pro linguam conloquialem habent. Circiter 150 000 hominum hac lingua in vicina Republica Dominicana utuntur.

Exempla vocabularii[recensere | fontem recensere]

Haitiane Francice Latine
bagay bagage sarcinae
bannann banane banana
bekàn bécane birota
diri du riz oryza
lakay la cahute /la kayt/ casa
kle kola clé extrahaculum
kawoutchou caoutchouc cummis
lin lune luna
makak macaque macaca
matant ma tante amita, matertera
moun monde mundus
mwen moi ego
nimewo numéro numerus
etazini États-Unis Civitates Foederatae
piman piment chili
pwa pois pisum
tonton tonton patruus, avunculus
vwazen voisin vicinus
zwazo oiseau avis
ye yeux oculi

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)