Taenarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Taenarum (-i, n.)[1] (Graece: Ταίναρος et Ταίναρον) est promontorium in extremo Peloponnesi acumine australi et occidentali, quod etiam Matapan vocatur. In bello orbis terrarum II copiae alligatae sub hoc promontorio proelio vicerunt. Orbum hodie hominum, plenum antiquitus est nautarum, militum mercennariorum, nonnumquam piratarum. Temporibus Romanis 'marmor taenarium', et rubrum et nigrum, apud Taenarum exfossum est.

Hoc promontorium accessum Herculi Orpheo Psychi ad Orcum praebere putabatur. Hunc accessum Cerberus canis ferox tribus capitibus praeditus custodiebat.

Taenarum in fabulis Romanis nonnumquam "Porta Taenaria" hexametri causa vocatur. Exempli gratia vide Ovidii narrationem de Orpheo heroe, qui ad inferos descendit ut uxorem eius Eurydicem morsu serpentis interfectam ad viventium terras reduceret. Ovidii Metamorphoses 10.13-16:

ad Styga Taenaria est ausus descendere porta
perque leves populos simulacraque functa sepulcro
Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem
umbrarum dominum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Mee, C. et A. Spawforth, Greece: An Oxford Archaeological Guide, Oxonii 2001.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etia Taenarus (-i), Taenaros (-i), Taenaron (-i), Taenara (-ōrum)