Lucius Antonius Saturninus
Appearance
Lucius Antonius Saturninus (natus circa annum 42, mortuus anno 89) eques Romanus et postea senator et ursurpator fuit.
Anno 73 vel 74 in senatum adlectus postea (76) proconsul Macedoniae factus est. Annis 78-81 legatus Augusti pro praetore Iudaeae erat, tum consul suffectus creatus (Iulio et Augusto anni 82)[1] legatus Augusti pro praetore Germaniam Superiorem ab anno 88 administravit. 1 Ianuarii 89 a militibus suis Moguntiaci imperator contra Domitianum proclamatus est, sed paulo post ab exercitu Germaniae Inferioris Aulo Bucio Lappio Maximo legato duce victus et caesus est[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ CIL 9, 5420 ubi eius nomen erasum esse creditur.
- ↑ Plutarchus, Vita Aemilii Paulli 25.5-7. Suetonius, Domitianus 6-7. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 815
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Brian W. Jones, "Senatorial Influence in the Revolt of Saturninus", Latomus, 1974: 529-535
- Karl Strobel, Der Aufstand des L. Antonius Saturninus und der sogenannte zweite Chattenkrieg Domitians, Tyche 1, 1986: 203–220
- Ronald Syme, "Antonius Saturninus", The Journal of Roman Studies, 1978: 12-21
- Gerold Walser, "Der Putsch des Saturninus gegen Domitian", in Provincialia, Festschrift für Rudolf Laur-Belart, 1968: 497-507.