Boudicca
E Vicipaedia
Boudicca[1] (Cambrice Buddug) fuit regina Icenorum, antiquae Angliae gentis.
Vita[recensere | fontem recensere]
Annum quo nata est Boudicca, Prasutagi regis uxor, nescimus. Prasutago anno 60 mortuo, Iceni et Trinovantes se contra Romanos verterunt, et colonias Camulodunum, Londinium, Verulamium oppugnaverunt. Postea a Gaio Suetonio Paulino, gubernatore Britanniae, profligati sunt, ut Tacitus in Annalibus enarrat: "Boudicca vitam veneno finivit."[2] Cassius Dio invicem scripsit Boudiccam morbo absumptam esse.[3] Reginae signum inlustre in medio Londinio videri potest.
Boudicca anno 60 aut 61 obiit.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Tac. Agr. 16.1; Ann. 14.31 et alibi. Etiam Boadicea in manuscriptis deterioribus invenitur; sic etiam communiter Anglice.
- ↑ Ann. 14.37.3.
- ↑ Historia Romana 62.12.6.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Fraser, Antonia. 1998. Boadicea's Chariot: The Warrior Queens. Londinii: Weidenfeld and Nicolson. ISBN 0-297-79486-8. (Anglice)
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Boudiccam spectant. |