Legenda aurea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Legenda Aurea, 1290 circa, Biblioteca Medicea Laurenziana, Florence

Legenda aurea est opus Latine scriptum inter 1261 et 1266 ab Iacobo a Voragine, monacho Ordinis Praedicatorum et archiepiscopo Ianuensi, quod vitas narrat circum 150 sanctorum vel gregum sanctorum sanctarumque necnon martyrum Christianorum, et, secundum anni liturgici diem, quosdam eventus vitae Christi Virginisque Mariae.

Mediaevalium rerum perito Philippo Walter putante, Christiana mythologia ita informata est, "aedificata super paganas fides quas Christianismo opus erat absorbere ut eas dominaret"[1]. Illud opus enim Medii Aevi hagiographos praedicatoresque inspiravit; mediaevales artifices autem iconographica argumenta sua ex Vincentii Bellovacensis Speculo maiore hauserunt.

Fontes quibus auctor fructus est[recensere | fontem recensere]

Iacobus a Voragine omnibus classicis Medii Aevi religiosarum litterarum textibus usus est; quorum bibliographia criticae editionis fere triginta paginas explet. Notandi praecipue sunt apocrypha evangelia Iacobi, Nicodemi, Speculum historiale Vincentii Bellovacensis, opera patrum Latinorum Gregorii Turonensis, sancti Augustini, sancti Ieronymi et Vitæ Patrum, Ioannis Cassiani et Patrum Graecorum iam Latine conversorum, ut Ioannis Chrysostomi. Iacobus a Voragine localium sanctorum legendis non uti conatus est.

Opus[recensere | fontem recensere]

Sancta Anna et tres Mariae (pictura a Ioanne Fouquet facta in Livre d'heures d'Étienne Chevalier, e Legenda aurea inspirato).
Legenda Aurea, 1499.

Imprimis intitulatum Legenda sanctorum alias Lombardica hystoria, opus mox Legenda aurea vocatum est quia eius scripta tam pretiosa quam aurum esse censa sunt. Praeter sanctorum vitas, Legendae aureae circum 40% dedicatae sunt ad praecipuas ferias religiosas explicandas, quae ad Christi vitam referunt.

Liber divisus est in 5 partes et 178 capitula, ordinata simul secundum calendarium liturgicum (ab Adventu ad desinentem Novembrem) et secundum aetates gratiae vel salutis: tempus renovationis (5 capitula), tempus  reconciliationis et peregrinationis (25 capitula), tempus deviationis (21 capitula), tempus reconciliationis (20 capitula), tempus peregrinationis[2] (107 capitula).

Propterea quod Europae res gestas (ab VIo saeculo Langobardis advenientibus initiantes) ex parte continet, opus etiam Historia lombardica[3] vocatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "construite sur les croyances païennes que le christianisme dut assimiler dans le but de les contrôler" (Philippe Walter, Mythologie chrétienne. Fêtes, rites et mythes du Moyen Âge, éd. Imago, 2003, page 9)
  2. « de l'octave de la Pentecôte jusqu'à l'Avent », texte explicatif p. 411, édition de La Pléiade.
  3. De la sainteté à l'hagiographie: genèse et usage de la Légende dorée Par Barbara Fleith, Franco Morenzoni, p. 75 (Francogallice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editio Latina[recensere | fontem recensere]

  • Iacopo da Varazze, Legenda aurea. Editio critica (textus Latini) a Giovanni Paolo Maggioni, Firenze, Sismel - Ed. del Galluzzo, 1998 [adiuncto CD cum electronica versione].

Studia[recensere | fontem recensere]

  • Pierre Saintyves, En marge de la Légende dorée, Paris, Émile Nourry, 1931.
  • La Légende dorée de Jacques de Voragine illustrée par les peintres de la Renaissance italienne (400 peintures et fresques des XIVe et XVe siècles italiens), Paris, édition Diane de Selliers, 2000.
  • Barbara Fleith et Franco Morenzoni, De la sainteté à l'hagiographie. Genèse et usage de la "Légende dorée", Genève, éd. Droz, 2001.

Nexus interni


Paginae similes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Iacobus de Voragine apud Vicifontem.